Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 2 
«ET IN IESUM CHRISTUM, FILIUM EIUS UNICUM, DOMINUM NOSTRUM»

I. Iesus

430 Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem.10 Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.

431 In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo servitutis » (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa est Deo illata,11 solus Ille potest id absolvere.12 Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi in invocatione nominis Dei Redemptoris.13

432 Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui,14 hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem15 et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit16 ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).17

433 Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii.18 Propitiatorium locus erat praesentiae Dei.19 Cum sanctus Paulus dicit de Iesu: « quem proposuit Deus propitiationem [...] in sanguine Ipsius » (Rom 3,25), significat quod in Eius humanitate, « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2 Cor 5,19).

434 Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris »,20 quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » (Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius21 et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula,22 quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis.23

435 Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, « oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum « Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore.24

II. Christus

436 Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum,25 sacerdotum26 et, quandoque, Prophetarum.27 Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat.28 Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse29 tamquam regem simul et sacerdotem,30 sed etiam tamquam Prophetam.31 Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.

437 Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David » (Lc 2,11). Ab origine est Ille « quem Pater sanctificavit et misit in mundum » (Io 10,36), tamquam « sanctum » in sinu virginali Mariae conceptum.32 Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero habentem id « quod [...] in ea natum est de Spiritu Sancto » (Mt 1,20), ut Iesus, « qui vocatur Christus » (Mt 1,16), ex uxore Ioseph nascatur in generatione messianica David.33

438 Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio ».34 Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38), « ut manifestetur Israel » (Io 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam « Sanctum Dei ».35

439 Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi.36 Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat,37 sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam,38 essentialiter politicam intelligebatur.39

440 Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem.40 Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Io 3,13),41 et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28).42 Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est.43 Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Act 2,36).

III. Filius Dei unicus

441 Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis,44 populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque regibus47 datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei »,48 id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt,49 fortasse nihil amplius voluerunt dicere.50

442 Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium Dei vivi » confitetur,51 quia Iesus ei sollemniter respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est » (Mt 16,17). Pari modo, Paulus relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: « Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum in gentibus... » (Gal 1,15-16). « Continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei » (Act 9,20). Hoc ab initio52 centrum erit fidei apostolicae,53 quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae.54

443 Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70).55 Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit,56 qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo,57 ipsis angelis superior.58 Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster »,59 nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Io 20,17).

444 Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum dilectum » denotasse.60 Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat 61 et hoc titulo Suam aeternam affirmat praeexsistentiam.62 Fidem postulat « in nomen Unigeniti Filii Dei » (Io 3,18). Haec confessio christiana iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: « Vere homo hic Filius Dei erat » (Mc 15,39). Solummodo in mysterio Paschali potest credens titulo « Filii Dei » ultimam eius praebere significationem.

445 Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rom 1,4).63 Apostoli confiteri poterunt: « Vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Io 1,14).

IV. Dominus

446 In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit,64 verbo Kyrios (« Dominus ») redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad ipsam divinitatem Dei Israel denotandam. Novum Testamentum hunc fortem tituli « Domini » sensum adhibet pro Patre et etiam simul, et in hoc novitas habetur, pro Iesu, Ipso sic agnito tamquam Deo.65

447 Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis,66 sed etiam modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos.67 Per totum Eius vitae publicae decursum gestus Eius dominatus supra naturam, supra morbos, supra daemonia, supra mortem et peccatum, Eius divinum demonstrabant principatum.

448 Saepissime in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum » appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem.68 Sub Spiritus Sancti motione, agnitionem exprimit mysterii divini Iesu.69 In occursu cum Iesu resuscitato efficitur adoratio: « Dominus meus et Deus meus! » (Io 20,28). Tunc connotationem sumit amoris et affectus, quae traditionis christianae erit proprium: « Dominus est! » (Io 21,7).

449 Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum Domini tribuentes, ab origine affirmant70 potestatem, honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi,71 quia Ipse est « in forma Dei » (Phil 2,6) et quia Pater hunc Iesu manifestavit dominatum Eum resuscitans ex mortuis et exaltans in gloria Sua.72

450 Ab historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum et super historiam73 significat etiam agnoscere hominem suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo Patri et Domino Iesu Christo, modo absoluto, submittere debere: Caesar « Dominus » non est.74 Ecclesia « credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri ».75

451 Oratio christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et spei: « Maran atha » (Dominus venit!) aut « Marana tha » (Veni, Domine!) (1 Cor 16,22). « Amen. Veni, Domine Iesu » (Apc 22,20).

Compendium

452 Nomen Iesu significat « Deum qui salvat ». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est « Iesus »: « Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). « Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).

453 Nomen Christi « unctum », « Messiam » significat. Iesus est Christus quia « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38). Ille erat « qui venturus » est (Lc 7,19), spei Israel obiectum.76

454 Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius77 et Deus Ipse.78 Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit.79

455 Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3).


(10) Cf Lc 1,31.

(11) Cf Ps 51,6.

(12) Cf Ps 51,11.

(13) Cf Ps 79,9.

(14) Cf Act 5,41; 3 Io 7.

(15) Cf Io 3,18; Act 2,21.

(16) Cf Rom 10,6-13.

(17) Cf Act 9,14; Iac 2,7.

(18) Cf Lv 16,15-16; Eccli 50,22; Heb 9,7.

(19) Cf Ex 25,22; Lv 16,2; Nm 7,89; Heb 9,5.

(20) Cf Io 12,28.

(21) Cf Act 16,16-18; 19,13-16.

(22) Cf Mc 16,17.

(23) Cf Io 15,16.

(24) Cf La réhabilitation de Jeanne la Pucelle. L'enquête ordonnée par Charles VII en 1450 et le codicille de Guillaume Bouillé, ed. P. Doncoeur-Y. Lanhers (Paris 1956) p. 39. 45. 56.

(25) Cf 1 Sam 9,16; 10,1; 16,1.12-13; 1 Reg 1,39.

(26) Cf Ex 29,7; Lv 8,12.

(27) Cf 1 Reg 19,16.

(28) Cf Ps 2,2; Act 4,26-27.

(29) Cf Is 11,2.

(30) Cf Zach 4,14; 6,13.

(31) Cf Is 61,1; Lc 4,16-21.

(32) Cf Lc 1,35.

(33) Cf Rom 1,3; 2 Tim 2,8; Apc 22,16.

(34) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC 211, 350 (PG 7, 934).

(35) Cf Mc 1,24; Io 6,69; Act 3,14.

(36) Cf Mt 2,2; 9,27; 12,23; 15,22; 20,30; 21,9.15.

(37) Cf Io 4,25-26; 11,27.

(38) Cf Mt 22,41-46.

(39) Cf Io 6,15; Lc 24,21.

(40) Cf Mt 16,16-23.

(41) Cf Io 6,62; Dn 7,13.

(42) Cf Is 53,10-12.

(43) Cf Io 19,19-22; Lc 23,39-43.

(44) Cf Dt (LXX) 32, 8; Iob 1,6.

(45) Cf Ex 4,22; Os 11,1; Ier 3,19; Eccli 36,14; Sap 18,13.

(46) Cf Dt 14,1; Os 2,1.

(47) Cf 2 Sam 7,14; Ps 82,6.

(48) Cf 1 Par 17,13; Ps 2,7.

(49) Cf Mt 27,54.

(50) Cf Lc 23,47.

(51) Cf Mt 16,16.

(52) Cf 1 Thess 1,10.

(53) Cf Io 20,31.

(54) Cf Mt 16,18.

(55) Cf Mt 26,64; Mc 14,62.

(56) Cf Mt 11,27; 21,37-38.

(57) Cf Mt 21,34-36.

(58) Cf Mt 24,36.

(59) Cf Mt 5,48; 6,8; 7,21; Lc 11,13.

(60) Cf Mt 3,17; 17,5.

(61) Cf Io 3,16.

(62) Cf Io 10,36.

(63) Cf Act 13,33.

(64) Cf Ex 3,14.

(65) Cf 1 Cor 2,8.

(66) Cf Mt 22,41-46; cf etiam Act 2,34-36; Heb 1,13.

(67) Cf Io 13,13.

(68) Cf Mt 8,2; 14,30; 15,22; et alibi.

(69) Cf Lc 1,43; 2,11.

(70) Cf Act 2,34-36.

(71) Cf Rom 9,5; Tit 2,13; Apc 5,13.

(72) Cf Rom 10,9; 1 Cor 12,3; Phil 2,9-11.

(73) Cf Apc 11,15.

(74) Cf Mc 12,17; Act 5,29.

(75) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 10: AAS 58 (1966) 1033; cf Ibid., 45: AAS 58 (1966) 1066.

(76) Cf Act 28,20.

(77) Cf Io 1,14.18; 3,16.18.

(78) Cf Io 1,1.

(79) Cf Act 8,37; 1 Io 2,23.