Index

Back Print

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT PRIMUM 
CREDO IN DEUM PATREM

ARTICULUS 1
« CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, 
CREATOREM CAELI ET TERRAE»

Paragraphus 4
CREATOR

279 « In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « Creatorem caeli et terrae », 117 « visibilium omnium et invisibilium ». 118 Imprimis igitur de Creatore loquemur, deinde de Eius creatione, denique de lapsu peccati, a quo ut nos liberaret, Filius Dei, Iesus Christus, venit.

280 Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est fundamentum, « exordium historiae salutis », 119 quae in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux decisiva pro mysterio creationis; illud finem revelat ob quem « in principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): ab initio, Deus gloriam novae creationis in Christo intendebat. 120

281 Hac de causa, lectiones Vigiliae Paschalis, quae celebratio est novae creationis in Christo, a narratione incipiunt creationis; haec in liturgia Byzantina, in vigiliis magnorum Domini festorum, primam semper constituit lectionem. Secundum veterum testimonium, catechumenorum instructio ad Baptismum eandem sequitur viam. 121

I. Catechesis de creatione

282 Catechesis de creatione summi est momenti. Ad ipsa vitae humanae et christianae fundamenta refertur: etenim fidei christianae responsum explicat ad quaestionem elementariam quam homines omnium temporum sibi posuerunt: « Unde venimus? » « Quo imus? » « Quaenam origo est nostra? » « Quinam noster est finis? » « Unde venit et quo it quidquid exsistit? ». Hae duae quaestiones, originis nempe et finis, sunt inseparabiles. Decisivae sunt pro sensu et ordinatione nostrae vitae nostrique modi agendi.

283 Quaestio de originibus mundi et hominis obiectum est plurium investigationum scientificarum, quae nostras cognitiones de aetate et dimensionibus mundi universi, de effectione formarum viventium, de prima hominis apparitione magnopere ditaverunt. Hae detectiones nos invitant ut magnitudinem Creatoris admiremur magis, Illi propter omnia Eius opera agamus gratias et propter intelligentiam et scientiam, quas Ipse doctis et investigatoribus praebet. Hi dicere possunt cum Salomone: « Ipse dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum [...]; omnium enim artifex docuit me Sapientia » (Sap 7,17-21).

284 Magna attentio his investigationibus concessa fortiter a quaestione alius ordinis stimulatur, quae campum proprium scientiarum naturalium excedit. Quaestio tantum non est, ut sciatur quando et quomodo universus mundus materialiter sit ortus neque quando homo apparuerit, sed ut potius detegatur quinam sit talis originis sensus: utrum illa casu regatur, fato caeco, anonyma necessitate, an ab Ente transcendenti, intelligenti et bono, quod Deus appellatur. Et si mundus a sapientia et bonitate Dei procedit, cur malum exsistit? Undenam illud venit? Quisnam est responsabilis illius? Habeturne ab eo liberatio?

285 Ab initio, fides christiana invenitur coram responsis ad quaestionem circa origines diversis a sua. Sic in religionibus et culturis antiquis plures habentur mythi relate ad origines. Quidam philosophi dixerunt, omnia esse Deum, mundum esse Deum, vel fieri mundi esse fieri Dei (pantheismus); alii dixerunt mundum emanationem Dei esse necessariam, ab hoc orientem fonte et ad illum redeuntem; adhuc alii affirmaverunt duorum principiorum aeternorum exsistentiam, Boni et Mali, Lucis et Tenebrarum, in pugna permanenti (dualismus, manicheismus); secundum quasdam ex his conceptionibus, mundus (saltem mundus materialis) malus esset, cuiusdam decadentiae productus, et propterea reiiciendus et superandus (gnosis); alii admittunt, mundum factum esse a Deo, sed ad modum quo artifex facit horologium, ita ut, postquam illum fecerit, sibi ipsi dereliquerit (deismus); alii denique nullam admittunt mundi originem transcendentem, sed vident in illo purum ludum materiae quae semper exstitisset (materialismus). Omnia haec tentamina permanentiam et universalitatem quaestionis de originibus testantur. Haec investigatio propria est hominis.

286 Ipsa humana intelligentia habet utique capacitatem quoddam responsum inveniendi quaestioni de originibus. Etenim exsistentia Dei Creatoris potest lumine rationis humanae per Eius opera certo cognosci, 122 quamquam haec cognitio saepe obscurata et deformata est errore. Hac de causa, fides rationem confirmat et illustrat in recta huius veritatis intelligentia. « Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint » (Heb 11,3).

287 Veritas creationis tanti momenti est pro tota vita humana ut Deus, in Sua teneritudine, populo Suo revelare voluerit quidquid salutare est de hac re cognoscere. Ultra cognitionem naturalem quam quilibet homo potest de Creatore habere, 123 Deus progressive Israel mysterium creationis revelavit. Ille qui Patriarchas elegit, qui Israel eduxit de Aegypto et qui, Israel eligens, eum creavit et formavit, 124 Se revelat tamquam Illum cui omnes populi terrae pertinent, atque adeo universa terra, tamquam Illum qui solus « fecit caelum et terram » (Ps 115,15; 124,8; 134,3).

288 Ita revelatio creationis a revelatione et effectione Foederis Unius Dei cum Eius populo inseparabilis est. Creatio revelata est tamquam primus gressus ad hoc Foedus, tamquam primum et universale omnipotentis amoris Dei testimonium. 125 Veritas creationis exprimitur etiam cum vi crescenti in Prophetarum nuntio, 126 in oratione psalmorum 127 et liturgiae, in sapientiali consideratione 128 populi electi.

289 Inter omnia sacrae Scripturae de creatione verba, tria priora Genesis capita locum habent singularem. Sub ratione litteraria, hi textus diversos habere possunt fontes. Auctores inspirati eos initio Scripturae collocaverunt ita ut suo sermone sollemni exprimerent veritates creationis, eius originis et finis in Deo, eius ordinis et bonitatis, vocationis hominis, denique tragoediae peccati et spei salutis. Haec verba, lecta sub lumine Christi, in unitate sacrae Scripturae et in Traditione viva Ecclesiae, fons permanent principalis pro catechesi mysteriorum « initii »: creationis, lapsus, promissionis salutis.

II. Creatio – Sanctissimae Trinitatis opus

290 « In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): in his primis verbis Scripturae tria affirmantur: Deus aeternus initium dedit omnibus quae extra Illum exsistunt. Ille solus est Creator (verbum « creare » — hebraice bara — semper habet Deum tamquam subiectum). Universitas eorum quae exsistunt (expressa a formula « caelum et terra ») ab Illo dependet, qui ei esse dat.

291 « In principio erat Verbum [...] et Deus erat Verbum. [...] Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil » (Io 1,1-3). Novum Testamentum revelat, Deum omnia per Verbum creasse aeternum, Suum Filium dilectum. « In Ipso condita sunt universa in caelis et in terra [...]. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt, et Ipse est ante omnia, et omnia in Ipso constant » (Col 1,16-17). Fides Ecclesiae actionem creatricem Spiritus Sancti pariter affirmat: Ille, quem profitemur « vivificantem », 129 est « Spiritus Creator » (« Veni, Creator Spiritus »), « bonitatis Fons ». 130

292 Actio creatrix Filii et Spiritus, cum illa Patris inseparabiliter una, adumbrata in Vetere Testamento, 131 in Novo Foedere revelata, clare a regula fidei affirmatur Ecclesiae: « Solus Hic Deus invenitur [...]: Hic Pater, Hic Deus, Hic Conditor, Hic Factor, Hic Fabricator, qui fecit ea per Semetipsum, hoc est per Verbum et per Sapientiam Suam »; 132 « Filius et Spiritus » sunt quasi « manus » Eius. 133 Creatio commune est opus Sanctissimae Trinitatis.

III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est »

293 Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse ». 134 Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non [...] propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam Suam communicandam ». 135 Deus enim nullam aliam rationem habere potest ad creandum, nisi Suum amorem Suamque bonitatem: « Aperta enim manu clave amoris, creaturae prodierunt ». 136 Concilium vero Vaticanum I explicat:

« Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem Suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem ». 137

294 Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae in laudem gloriae gratiae Suae » (Eph 1,5-6). « Gloria enim Dei vivens homo, vita autem hominis visio Dei. Si enim quae est per condicionem ostensio Dei vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum ». 138 Finis ultimus creationis est ut Deus, « qui conditor est omnium, tandem fiat "omnia in omnibus" (1 Cor 15,28), gloriam Suam simul et beatitudinem nostram procurando ». 139

IV. Mysterium creationis

Deus sapientia et amore creat

295 Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum. 140 Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. « Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt » (Apc 4,11). « Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti » (Ps 104,24). « Suavis Dominus universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius » (Ps 145,9).

Deus creat « ex nihilo »

296 Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum. 141 Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia. 142 Deus libere creat « ex nihilo »: 143

« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit ». 144

297 Fidem de creatione « ex nihilo » Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:

« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. [...] Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (2 Mac 7,22-23.28).

298 Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans, 145 et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille « qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret, 146 etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant. 147

Deus mundum ordinatum creat et bonum

299 Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: « omnia in mensura et numero et pondere disposuisti » (Sap 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod « est imago Dei invisibilis » (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei, 148 et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit, 149 utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere. 150 Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem (« Et vidit Deus quod esset bona [...] valde bona »: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit. 151

Deus creationem transcendit eique est praesens

300 Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: 152 « elevata est magnificentia » Eius « super caelos » (Ps 8,2), « magnitudinis Eius non est investigatio » (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: « In Ipso enim vivimus, movemur et sumus » (Act 17,28). Secundum sancti Augustini verba, Ipse est « interior intimo meo et superior summo meo ». 153

Deus creationem conservat et sustinet

301 Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum. Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:

« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sap 11,24-26).

V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia

302 Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam appellamus providentiam dispositiones per quas Deus Suam creationem in hanc ducit perfectionem.

« Universa vero, quae condidit, Deus providentia Sua tuetur atque gubernat, "attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter" (Sap 8,1). "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis Eius" (Heb 4,13), ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt ». 154

303 Unanime est testimonium Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et immediata, curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant absolutum Dei dominatum in eventuum cursu: « Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit » (Ps 115,3); et de Christo dicitur: « qui aperit et nemo claudet, et claudit et nemo aperit » (Apc 3,7); « Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit » (Prv 19,21).

304 Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed profundus modus primatum Dei et Eius absolutum dominatum supra historiam et mundum in memoriam revocandi 155 atque ita educandi ad fiduciam in Illum. Psalmorum precatio huius fiduciae magna est schola. 156

305 Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: « Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?" [...]. Scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis » (Mt 6,31-33). 157

Providentia et causae secundae

306 Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem, creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim non solum creaturis donat ut exsistant, sed dignitatem ut ipsae agant, ut aliae aliarum causae sint et principia et ut sic ad impletionem consilii Eius cooperentur.

307 Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram subiiciendi eique dominandi. 158 Sic Deus hominibus praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus complendum eiusque harmoniam pro sui ipsorum et proximorum bono perficiendam. Homines, cooperatores voluntatis divinae saepe inconscii, consilium divinum possunt deliberate ingredi suis actionibus, suis precibus, sed etiam suis doloribus. 159 Sic « Dei [...] adiutores » (1 Cor 3,9) 160 Eiusque Regni 161 plene fiunt.

308 A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Phil 2,13). 162 Haec veritas non solum creaturae non minuit dignitatem, sed eam extollit. Illa, a Dei potentia, sapientia et bonitate, ex nihilo effecta, nihil potest, si a sua origine abscindatur; « creatura enim sine Creatore evanescit »; 163 multo minus potest finem suum ultimum consequi sine gratiae adiutorio. 164

Providentia et mali scandalum

309 Si Deus Pater omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili, tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina responsio. Fidei christianae complexus huic quaestioni responsum constituit: creationis bonitas, peccati tragoedia, patiens amor Dei qui homini praevenit Suis Foederibus, Filii Sui Incarnatione redemptrice, Spiritus dono, Ecclesiae convocatione, sacramentorum virtute, ad vitam beatam vocatione, cui liberae creaturae praevie invitantur ut consentiant, sed a qua illae etiam praevie, terribili mysterio, se substrahere possunt. Nulla nuntii christiani habetur ratio quae, partim, quaestioni de malo responsum non sit.

310 Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam, semper aliquid melius posset creare. 165 Attamen Deus in Sua sapientia et bonitate infinitis mundum « in statu viae » in eius ultimam perfectionem versus libere creare voluit. Hic processus implicat, in consilio Dei, cum quorumdam entium apparitione disparitionem aliorum, cum perfectiore etiam minus perfectum, cum naturae constructionibus etiam destructiones. Sic cum bono physico etiam malum physicum exsistit, donec creatio perfectionem suam non fuerit consecuta. 166

311 Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic malum morale, sine comparatione gravius quam malum physicum, mundum est ingressum. Deus nullo modo, neque directe neque indirecte, causa est mali moralis. 167 Illud tamen permittit, creaturae Suae observans libertatem, et modo arcano scit ex illo bonum adducere:

« Neque enim Deus omnipotens [...], cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus Suis nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo ». 168

312 Sic, tempore decurrente, detegi potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. [...] Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum ut [...] salvos faceret multos populos » (Gn 45,8; 50,20). 169 Deus e maximo malo morali quod unquam commissum fuerit, e reiectione et occisione Filii Dei, omnium hominum peccatis causata, per gratiae Suae superabundantiam, 170 maximum adduxit bonorum: glorificationem Christi et nostram Redemptionem. Non tamen propterea malum efficitur bonum.

313 « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit. 

Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » et contra id insurgunt quod eis accidit: « Omnia ex amore data sunt et ut saluti hominis provideatur, et non propter ullum alium finem ». 171

Et sanctus Thomas More, paulo ante martyrium, filiam consolatur suam: « Nihil contingere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem Ille vult, utcumque nobis malum videatur, est tamen vere optimum ». 172

Et domina Iuliana de Norwich: « Didici ergo, per gratiam Dei, oportere, me firmiter ad fidem adhaerere [...] atque cum fortitudine credere omnia rerum genera futura esse bona [...]. Tu ipsa videbis omnia rerum genera bona esse futura » (« Thou shalt see thyself that all manner of thing shall be well »). 173

314 Firmiter credimus, Deum Dominum mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio finietur, cum Deum « facie ad faciem » (1 Cor 13,12) videbimus, nobis plene cognitae erunt viae, quibus, etiam per mali et peccati tragoedias, Deus creationem Suam usque ad quietem illius Sabbati 174 deducet definitivi, propter quod caelum et terram creavit.

Compendium

315 Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem.

316 Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis.

317 Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio.

318 Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo » ad exsistentiam). 175

319 Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem.

320 Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » (Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem.

321 Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum conducit finem.

322 Christus nos ad filialem invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis, 176 et sanctus apostolus Petrus repetit: vivite « omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi cura est de vobis » (1 Pe 5,7). 177

323 Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum. Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur.

324 Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem praebet de eo quod Deus malum non permitteret, nisi Ille ex ipso malo oriri faceret bonum, viis quas non nisi in vita aeterna plene cognoscemus.


(117) Symbolum apostolicum: DS 30.

(118) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(119) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 51: AAS 64 (1972) 128.

(120) Cf Rom 8,18-23.

(121) Cf Egeria, Itinerarium seu Peregrinatio ad loca sancta 46, 2: SC 296, 308; PLS 1, 1089-1090; Sanctus Augustinus, De catechizandis rudibus 3, 5: CCL 46, 124 (PL 40, 313).

(122) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Revelatione, canon 1: DS 3026.

(123) Cf Act 17,24-29; Rom 1,19-20.

(124) Cf Is 43,1.

(125) Cf Gn 15,5; Ier 33,19-26.

(126) Cf Is 44,24.

(127) Cf Ps 104.

(128) Cf Prv 8,22-31.

(129) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(130) Liturgia Byzantina, 2um Sticherum Vesperarum Dominicae Pentecostes: Pentekostarion (Romae 1883) p. 408.

(131) Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2-3.

(132) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 2, 30, 9: SC 294, 318-320 (PG 7, 822).

(133) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 1: SC 100, 626 (PG 7, 1032).

(134) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025.

(135) Sanctus Bonaventura, In secundum librum Sententiarum, dist. 1, p. 2, a. 2, q. 1, concl.: Opera omnia, v. 2 (Ad Claras Aquas 1885) p. 44.

(136) Sanctus Thomas Aquinas, Commentum in secundum librum Sententiarum, Prologus: Opera omnia, v. 8 (Parisiis 1873) p. 2.

(137) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.

(138) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 7: SC 100, 648 (PG 7, 1037).

(139) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948.

(140) Cf Sap 9,9.

(141) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.

(142) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canones 1-4: DS 3023-3024.

(143) Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, De Deo rerum omnium Creatore, canon 5: DS 3025.

(144) Sanctus Theophilus Antiochenus Ad Autolycum, 2, 4: SC 20, 102 (PG 6, 1052).

(145) Cf Ps 51,12.

(146) Cf Gn 1,3.

(147) Cf 2 Cor 4,6.

(148) Cf Gn 1,26.

(149) Cf Ps 19,2-5.

(150) Cf Iob 42,3.

(151) Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS 286; Concilium Bracarense I, Anathematismi praesertim contra Priscillianistas, 5-13: DS 455-463; Concilium Lateranense IV, Cap. 2, De fide catholica: DS 800; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS 1333; Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3002.

(152) Cf Eccli 43, 30.

(153) Sanctus Augustinus, Confessiones, 3, 6, 11: CCL 27, 33 (PL 32, 688).

(154) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS 3003.

(155) Cf Is 10,5-15; 45,5-7; Dt 32,39; Eccli 11,14.

(156) Cf Ps 22; 32; 35; 103; 138; et alii.

(157) Cf Mt 10,29-31.

(158) Cf Gn 1,26-28.

(159) Cf Col 1,24.

(160) Cf 1 Thess 3,2.

(161) Cf Col 4,11.

(162) Cf 1 Cor 12,6.

(163) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 36: AAS 58 (1966) 1054.

(164) Cf Mt 19,26; Io 15,5; Phil 4,13.

(165) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25, a. 6: Ed. Leon. 4, 298-299.

(166) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa contra gentiles, 3, 71: Ed. Leon. 14, 209-211.

(167) Cf Sanctus Augustinus, De libero arbitrio, 1, 1, 1: CCL 29, 211 (PL 32, 1221-1223); Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I-II, q. 79, a. 1: Ed. Leon. 7, 76-77.

(168) Sanctus Augustinus, Enchiridion de fide, spe et caritate, 3, 11: CCL 46, 53 (PL 40, 236).

(169) Cf Tb 2,12-18 vulg.

(170) Cf Rom 5,20.

(171) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza 138: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 441.

(172) Margarita Roper, Epistula ad Aliciam Alington (mense augusti 1534): The Correspondence of Sir Thomas More, ed. E.F. Rogers (Princeton 1947) p. 531-532.

(173) Iuliana de Norwich, Revelatio 13, 32: A Book of Showings to the Anchoress Julian of Norwich, ed. E. Colledge-J. Walsh, vol. 2 (Toronto 1978) p. 426 et 422.

(174) Cf Gn 2,2.

(175) Cf Sacra Congregatio Studiorum, Decretum (27 iulii 1914): DS 3624.

(176) Cf Mt 6,26-34.

(177) Cf Ps 55,23.