Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT PRIMUM 
CREDO IN DEUM PATREM

ARTICULUS 1
« CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, 
CREATOREM CAELI ET TERRAE»

Paragraphus 3
OMNIPOTENS

268 Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri. Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia creavit, 105 omnia regit et omnia potest; amore plenam, quia Deus Pater est noster; 106 arcanam, quia illam sola fides potest discernere, cum « in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9). 107

« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)

269 Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibile 108 et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit; 109 Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem: 110 « Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sap 11,21).

« Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)

270 Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus; 111 adoptione filiali quam nobis donat (« ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens »: 2 Cor 6,18); Sua denique infinita misericordia, etenim Suam potentiam summopere manifestat, peccata libere ignoscens.

271 Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius ». 112

Mysterium apparentis impotentiae Dei

272 Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii Sui, per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1 Cor 1,25). In Christi resurrectione et exaltatione, Pater operatus est « operationem potentiae virtutis » Suae et ostendit quam « sit supereminens magnitudo virtutis » Suae « in nos qui credimus » (Eph 1,19-22).

273 Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi. 113 Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) et Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49).

274 « Nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur ». 114

Compendium

275 Cum Iob, iusto, confitemur: « Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio » (Iob 42,2).

276 Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad « Deum omnipotentem et aeternum » dirigit (« Omnipotens sempiterne Deus... »), firmiter credens « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37). 115

277 Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens (« Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas »). 116

278 Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse?


(105) Cf Gn 1,1; Io 1,3.

(106) Cf Mt 6,9.

(107) Cf 1 Cor 1,18.

(108) Cf Ier 32,17; Lc 1,37.

(109) Cf Ier 27,5.

(110) Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb 13,2.

(111) Cf Mt 6,32.

(112) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, I, q. 25, a. 5, ad 1: Ed. Leon. 4, 297.

(113) Cf 2 Cor 12,9; Phil 4,13.

(114) Catechismus Romanus, 1, 2, 13: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona) p. 31.

(115) Cf Gn 18,14; Mt 19,26.

(116) Dominica XXVI « per annum », Collecta: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 365.