PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM ARTICULUS 1 « CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CAELI ET TERRAE» Paragraphus 2 PATER I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » 232 Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur (Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in Filium et in Spiritum profiteantur: « Fides omnium christianorum in Trinitate consistit ».49 233 Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum,50 quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus Sanctus: Sanctissima Trinitas. 234 Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in « hierarchia veritatum » fidei.51 « Historia salutis idem est ac historia viae ac rationis, qua Deus verus et unus: Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Sese hominibus revelat eosque a peccato aversos Sibi reconciliat et coniungit ».52 235 Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum creationis, Redemptionis et sanctificationis « benevolum consilium » ducat in rem (III). 236 Ecclesiae Patres inter Theologia et Oeconomia distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; sed, e contra, Theologia totam illustrat Oeconomiam. Opera Dei revelant quis Ille in Se Ipso sit; et, e contra, mysterium Eius Esse intimi intelligentiam omnium operum Eius illuminat. Sic res analogice se habet inter personas humanas. Persona in agendo manifestatur et quo melius quamdam cognoscimus personam, eo melius eius agere intelligimus. 237 Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ».53 Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo creationis opere reliquit et in Revelatione Sua decursu Veteris Testamenti. Sed intimitas Eius Esse, ut Sanctae Trinitatis, ante Incarnationem Filii Dei et missionem Sancti Spiritus, constituit mysterium soli rationi et etiam fidei Israel inaccessibile. II. De revelatione Dei tamquam Trinitatis Pater per Filium revelatus 238 Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus.54 Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo facti, de quo dicit: « Filius meus primogenitus Israel » (Ex 4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel.55 Et est, modo prorsus peculiari, « Pater pauperum », orphani et viduae, qui sub Eius benevola sunt protectione.56 239 Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest,57 quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas,58 licet earum sit origo atque mensura:59 nemo pater est, sicut Deus est Pater. 240 Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem Suum: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27). 241 Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur quod « in principio erat [...] apud Deum, et Deus erat Verbum » (Io 1,1), tamquam Illum « qui est imago Dei invisibilis » (Col 1,15) atque « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (Heb 1,3). 242 Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri »,60 id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et confessum est « Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri ».61 Pater et Filius a Spiritu revelati 243 Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans,62 et postquam « locutus est per Prophetas »,63 erit nunc apud discipulos et in illis,64 ut eos doceat65 eosque deducat « in omnem veritatem » (Io 16,13). Ita Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione ad Iesum et ad Patrem. 244 Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit.66 Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem67 mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat. 245 Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit ».68 Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit tamquam « fontem et originem totius divinitatis ».69 Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non est. « Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae; [...] qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur ».70 Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae profitetur: « Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ».71 246 Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit [...]. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est ».72 247 Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus,73 etiam priusquam Roma anno 451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen verbi Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis orthodoxis constituit. 248 Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » (Io 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere.74 Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre Filioque procedere dicens. Ipsa hoc « licite et rationabiliter »75 dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione consubstantiali implicat Patrem, quatenus « est principium sine principio »,76 primam originem esse Spiritus, sed etiam, quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex quo, « tamquam ex uno principio »,77 Spiritus procedit. Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit. III. Sanctissima Trinitas in doctrina fidei Dogmatis trinitarii efformatio 249 Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis » (2 Cor 13,13).78 250 Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita. 251 Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod « infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus ».79 252 Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel « hypostasis » ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem « relatio » ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur. Sanctissimae Trinitatis dogma 253 Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem ».80 Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: « cum [...] ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus ».81 « Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina ».82 254 Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium ».83 « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius ».84 Inter Se per relationes originis distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit ».85 Divina Unitas est Trina. 255 Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur ».86 Inter illas utique « omnia [...] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio ».87 « Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio ».88 256 Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur [...]. Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur [...]; Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur [...]. Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor ».89
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis 257 « O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ».90 Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Eph 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Eph 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rom 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rom 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2 Tim 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae.91 258 Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem.92 « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia [sunt] creaturae, sed unum principium ».93 Unaquaeque tamen Persona divina secundum Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia, Novum sequens Testamentum,94 profitetur: « Unus [...] Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia ».95 Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant. 259 Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo separet. Qui Patrem glorificat, id per Filium facit in Spiritu Sancto; qui Christum sequitur, id facit quia Pater illum attrahit96 et Spiritus illum movet.97 260 Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus.98 Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Io 14,23):
« O Deus meus, Trinitas quam adoro, adiuva me ut mei plene obliviscar ad me immobilem et serenam in Te stabiliendam, quasi anima mea in aeternitate iam esset; nihil pacem meam perturbare possit neque me ex Te educere, o mi Immutabilis, sed unumquodque temporis momentum me altius ducat in profunditatem mysterii Tui! Animam meam pacifica; fac ex ea caelum Tuum, mansionem Tuam dilectam et locum quietis Tuae. Utinam nunquam Te ibi relinquam solum, sed Tecum sim ibi tota egomet ipsa, tota in fide mea vigilans, tota in adoratione, tota actioni creatrici Tuae dedita ».99
Compendium 261 Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans. 262 Incarnatio Filii Dei revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse unum Deum. 263 Missio Spiritus Sancti, quem Pater in nomine Filii 100 et Filius « a Patre » (Io 15,26) mittit, revelat Ipsum esse cum Illis Eumdem Deum unum. « Cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». 101 264 « Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine ullo intervallo temporis dante [Filio], communiter de Utroque procedit ». 102 265 Per gratiam Baptismi « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis vocamur participandam, « hisce in terris in obscuritate fidei et post mortem in sempiterna luce ». 103 266 « Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas ». 104 267 Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est, praecipue in missionibus divinis Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti.
(49) Sanctus Caesarius Arelatensis, Expositio vel traditio Symboli (sermo 9): CCL 103, 47. (50) Cf Vigilius, Professio fidei (552): DS 415. (51) Cf Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 43: AAS 64 (1972) 123. (52) Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 47: AAS 64 (1972) 125. (53) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3015. (54) Cf Dt 32,6; Mal 2,10. (55) Cf 2 Sam 7,14. (56) Cf Ps 68,6. (57) Cf Is 66,13; Ps 131,2. (58) Cf Ps 27,10. (59) Cf Eph 3,14-15; Is 49,15. (60) Symbolum Nicaenum: DS 125. (61) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. (62) Cf Gn 1,2. (63) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. (64) Cf Io 14,17. (65) Cf Io 14,26. (66) Cf Io 14,26; 15,26; 16,14. (67) Cf Io 7,39. (68) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. (69) Concilium Toletanum VI (anno 638), De Trinitate et de Filio Dei Redemptore incarnato: DS 490. (70) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 527. (71) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. (72) Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS 1300-1301. (73) Cf Sanctus Leo Magnus, Epistula Quam laudabiliter: DS 284. (74) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948. (75) Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis (anno 1439): DS 1302. (76) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS 1331. (77) Concilium Lugdunense II, Constitutio de Summa Trinitate et fide catholica (1274): DS 850. (78) Cf 1 Cor 12,4-6; Eph 4,4-6. (79) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968) 437. (80) Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421. (81) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530. (82) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804. (83) Fides Damasi: DS 71. (84) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530. (85) Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804. (86) Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 528. (87) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS 1330. (88) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS 1331. (89) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio, 40, 41: SC 358, 292-294 (PG 36, 417). (90) Hymnus ad II Vesperas Dominicae, in Hebdomadis 2 et 4: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 684 et 931; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 632 et 879. (91) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2-9: AAS 58 (1966) 948-958. (92) Cf Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421. (93) Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS 1331. (94) Cf 1 Cor 8,6. (95) Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421. (96) Cf Io 6,44. (97) Cf Rom 8,14. (98) Cf Io 17,21-23. (99) Beata Elisabeth a Trinitate, Élévation à la Trinité: Ecrits spirituels, 50, ed. M.M. Philipon (Paris 1949) p. 80. (100) Cf Io 14,26. (101) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150. (102) Sanctus Augustinus, De Trinitate, 15, 26, 47: CCL 50A, 529 (PL 42, 1095). (103) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968) 436. (104) Symbolum « Quicumque »: DS 75. |