CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM 198 Nostra fidei Professio incipit a Deo, quia Deus est « primus et [...] novissimus » (Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre, quia Pater Prima est Persona divina Sanctissimae Trinitatis. Nostrum Symbolum incipit a creatione caeli et terrae, quia creatio initium et fundamentum est omnium Dei operum. ARTICULUS 1 «CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CAELI ET TERRAE» Paragraphus 1 CREDO IN DEUM 199 « Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo, sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim revelavit. « Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur ».17 I. « Credo in unum Deum » 200 His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana fides credit et profitetur ».18 201 Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » (Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: « Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. [...] Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur" » (Is 45,22-24).19 202 Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse.20 Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse.21 Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino ».22
II. Deus Nomen Suum revelat 203 Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter. 204 Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit. Deus vivens 205 Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » (Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam. « Ego sum qui sum »
Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: "Deus patrum vestrorum misit me ad vos". Si dixerint mihi: "Quod est nomen Eius?", quid dicam eis? ». Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: "Qui sum" misit me ad vos. [...] Hoc Nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem » (Ex 3,13-15).
206 Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est « Deus absconditus » (Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile,23 atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum. 207 Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui », Ex 3,6) sicut pro futuro (« Ego ero tecum », Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam « Ego sum », Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum. 208 Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis.24 Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum » (Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine » (Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam furorem irae meae, [...] quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (1 Io 3,19-20). 209 Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » (Adonai, graece 5bD4@H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: « Iesus est Dominus ». « Deus teneritudinis et clementiae » 210 Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum,25 Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans.26 Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: « Ego ostendam omne bonum [pulchrum] tibi et vocabo in nomine Domini [YHWH] coram te » (Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: « Dominus, Dominus [YHWH, YHWH] Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit.27 211 Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » (Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse « dives est in misericordia » (Eph 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum" » (Io 8,28). Solus Deus EST 212 Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei.28 Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient » (Ps 102,27-28). Apud Eum « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (Iac 1,17). Ille est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis. 213 Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est. III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor 214 Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. « Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam » (Ps 138,2).29 Ille est veritas, « quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae » (1 Io 1,5); Ille est « caritas », ut apostolus docet Ioannes (1 Io 4,8). Deus veritas est 215 « Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » (Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur.30 Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit. 216 Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi.31 Deus qui solus caelum et terram creavit,32 solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere.33 217 Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » (Mal 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium » perhibeat « veritati » (Io 18,37): « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est » (1 Io 5,20).34 Deus caritas est 218 Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum.35 Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvare36 illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse.37 219 Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum.38 Hic amor amore matris erga filios suos est fortior.39 Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;40 hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates;41 ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret » (Io 3,16). 220 Dilectio Dei est « sempiterna » (Is 54,8): « Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » (Is 54,10). « In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia » (Ier 31,3). 221 Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » (1 Io 4,8.16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum:42 Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes. IV. De consectariis fidei in Unum Deum 222 Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria. 223 Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » (Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium ».43 224 In gratiarum actione vivere: si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod non accepisti? » (1 Cor 4,7). « Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? » (Ps 116,12). 225 Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere: omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei (Gn 1,26). 226 Rebus creatis bene uti: fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt:44
« Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit! Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi [esse] proprium! ».45
227 In omnibus adiunctis Deo fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat, omnia transeunt, Deus non mutatur, patientia omnia obtinet; ei qui Deum habet nihil deest: Deus solus sufficit ».46
Compendium 228 « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est... » (Dt 6,4; Mc 12,29). « Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus, si non unus est, non est ».47 229 Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus. 230 Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus ».48 231 Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui « multae miserationis ac verax » (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.
(17) Catechismus Romanus, 1, 2, 6: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 23. (18) Catechismus Romanus, 1, 2, 8: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 26. (19) Cf Phil 2,10-11. (20) Cf Mc 12,29-30. (21) Cf Mc 12,35-37. (22) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 800. (23) Cf Idc 13,18. (24) Cf Ex 3,5-6. (25) Cf Ex 32. (26) Cf Ex 33,12-17. (27) Cf Ex 34,9. (28) Cf Is 44,6. (29) Cf Ps 85,11. (30) Cf Dt 7,9. (31) Cf Sap 13,1-9. (32) Cf Ps 115,15. (33) Cf Sap 7,17-21. (34) Cf Io 17,3. (35) Cf Dt 4,37; 7,8; 10,15. (36) Cf Is 43,1-7. (37) Cf Os 2. (38) Cf Os 11,1. (39) Cf Is 49,14-15. (40) Cf Is 62,4-5. (41) Cf Ez 16; Os 11. (42) Cf 1 Cor 2,7-16; Eph 3,9-12. (43) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. TissetY. Lanhers, v. 1 (Paris 1960) p. 280 et 288. (44) Cf Mt 5,29-30; 16,24; 19,23-24. (45) Sanctus Nicolaus a Flüe, Bruder-Klausen-Gebet, apud R. Amschwand, Bruder Klaus. Ergänzungsband zum Quellenwerk von R. Durrer (Sarnen 1987) p. 215. (46) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 9: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 90. (47) Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL 1, 444 (PL 2, 274). (48) Sanctus Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 74 (1964) 27 (PL 38,360). |