CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO SYMBOLA FIDEI 185 Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat. 186 Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et transmisit.1 Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei essentialia in compendiis organicis et articulatis colligere, quae candidatis ad Baptismum potissimum erant destinata.
« Non enim ut hominibus placuit, fidei summa composita est; sed ex omni Scriptura potissima quaeque capita selecta, unam fidei doctrinam complent. Et quemadmodum sinapis semen in modico grano multos continet ramos, ita et fides haec, paucis in verbis, omnem tam Veteri quam Novo in Testamento contentam pietatis cognitionem insinuata recondit ».2
187 Hae fidei syntheses « Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « Symbola fidei » appellantur. 188 Verbum graecum symbolon dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum agnitionis et communionis inter credentes. Symbolon indicat deinde compendium, collectionem vel summarium. « Symbolum fidei » compendium est praecipuarum veritatum fidei. Inde sequitur illud pro catechesi tamquam primum et fundamentale haberi punctum, ad quod oportet referri. 189 Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum baptismale. Quia Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) confertur, veritates fidei in Baptismo agnitae secundum suam ad tres Personas Sanctissimae Trinitatis relationem articulantur. 190 Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae ».3 Haec sunt « tria capita nostri sigilli [baptismalis] ».4 191 Symbolum « in tres [...] partes ita distributum videtur, ut [...] variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus ».5 Secundum quamdam antiquam traditionem, quam iam sanctus Ambrosius testatur, mos etiam habetur duodecim articulos in Credo numerandi, ut, Apostolorum numero, symbolice fidei apostolicae significetur complexus.6 192 Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei: Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum,7 Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum,8 Professiones fidei quorumdam Conciliorum (Toletani;9 Lateranensis;10 Lugdunensis;11 Tridentini12) vel aliquorum Summorum Pontificum sicut « Fides Damasi »13 vel « Credo populi Dei » a Paulo VI exaratum (1968).14 193 Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie attingendam et penetrandam. Inter omnia fidei Symbola, duo in vita Ecclesiae locum obtinent prorsus particularem: 194 Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum Petrus sedit et communem sententiam eo detulit ».15 195 Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune. 196 Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit. Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur. 197 Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam formam doctrinae » (Rom 6,17) concredita est, Symbolum accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est in communionem ingredi cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, est etiam in communionem ingredi cum universa Ecclesia quae nobis transmittit fidem et in cuius sinu credimus:
« Symbolum est spirituale signaculum, [...] cordis est nostri meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri ».16
(1) Cf Rom 10,9; 1 Cor 15,3-5; etc. (2) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 5, 12: Opera, v. 1, ed. G.C. Reischl (Monaci 1848) p. 150 (PG 33, 521-524). (3) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20. (4) Sanctus Irenaeus, Demonstratio apostolicae praedicationis, 100: SC 62, 170. (5) Catechismus Romanus, 1, 1, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 20. (6) Cf Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 8: CSEL 73, 10-11 (PL 17, 1196). (7) Cf Symbola fidei ab Ecclesia antiqua recepta: DS 1-64. (8) Cf DS 75-76. (9) Concilium Toletanum XI: DS 525-541. (10) Concilium Lateranense IV: DS 800-802. (11) Concilium Lugdunense II: DS 851-861. (12) Professio fidei Tridentina: DS 1862-1870. (13) Cf DS 71-72. (14) Sollemnis Professio fidei: AAS 60 (1968) 433-445. (15) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 7: CSEL 73, 10 (PL 17, 1196). (16) Sanctus Ambrosius, Explanatio Symboli, 1: CSEL 73, 3 (PL 17, 1193). |