CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO PRIMA « CREDO » – « CREDIMUS » CAPUT SECUNDUM DEUS HOMINI OCCURRIT 50 Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae.21 Deus, decisione prorsus libera, Se revelat atque homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum benevolum consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit. Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum Iesum Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens. ARTICULUS 1 DE REVELATIONE DEI I. Deus Suum revelat « benevolum consilium » 51 « Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur ».22 52 Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1 Tim 6,16), vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos.23 Deus Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se ipsis. 53 Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece inter se connexis »24 seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum per temporis periodos ad supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso facit quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina saepe loquitur sub imagine mutuae inter Deum et hominem assuetudinis. « Verbum Dei [...] habitavit in homine et Filius hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et assuesceret Deum in homine secundum placitum Patris ».25
II. Revelationis periodi Ab origine Deus Se praebet cognoscendum 54 « Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit ».26 Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia. 55 Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret ».27
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. [...] Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti ».28
Foedus cum Noe 56 Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium29 principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », id est, erga homines « secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5) coniunctos.30 57 Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus,31 destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime,32 per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem.33 Sed, propter peccatum,34 polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem. 58 Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum,35 usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam « nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem Melchisedech,36 qui Christi est figura,37 vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui « filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (Io 11,52). Deus Abraham eligit 59 Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum gentium » (Gn 17,5): « Atque in te benedicentur universae cognationes terrae! » (Gn 12,3).38 60 Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis,39 vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem;40 ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti.41 61 Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti. Deus populum Suum Israel efformat 62 Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum.42 63 Israel est populus sacerdotalis Dei,43 super quem « Nomen Domini invocatum sit » (Dt 28,10). Est igitur eorum populus « ad quos prius locutus est Dominus Deus noster »,44 populus « fratrum maiorum » in fide Abraham.45 64 Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati46 et quod in cordibus erit inscriptum.47 Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem,48 salutem quae omnes complectetur nationes.49 Pauperes praesertim et humiles Domini50 hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria.51 III. Christus Iesus « mediator simul et plenitudo totius Revelationis »52 Deus totum in Verbo Suo dixit 65 « Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in Prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio » (Heb 1,1-2). Christus, Filius Dei homo factus, est Patris Verbum unicum, perfectum et insuperabile. Totum in Eo dixit, et aliud quam hoc non habebitur verbum. Sanctus Ioannes a Cruce, post tot alios, id modo dilucido exprimit, Heb 1,1-2 commentans:
« Dando quippe nobis, sicut dedit, Filium Suum, qui est unicum solumque Ipsius Verbum, omnia nobis simul unaque vice in hoc unico Verbo locutus est nihilque amplius habet loquendum. [...] Id enim quod antea per partes loquebatur Prophetis, iam nobis totum in Ipso dixit, Ipsum nobis totum dando, id est, Filium Suum. Quamobrem ille qui nunc vellet aliquid a Deo sciscitari, vel visionem aliquam aut revelationem ab Eo postulare, non solum stultum quid faceret, sed videretur iniuriam Deo inferre, non defigendo omnino suos oculos in Christum vel aliam rem aut novitatem extra illum requirendo ».53
Alia Revelatio ulterius non habebitur 66 « Oeconomia ergo christiana, utpote Foedus Novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova Revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi ».54 Attamen, quamquam Revelatio est completa, plene explanata non est; fidei manet christianae, saeculorum decursu, omnem eius amplitudinem gradatim intelligere. 67 Decursu saeculorum, revelationes sic dictae « privatae » habitae sunt, quarum quaedam Ecclesiae sunt agnitae auctoritate. Hae tamen ad depositum fidei non pertinent. Earum munus definitivam Christi Revelationem « meliorare » non est vel « complere », sed adiutorium praebere ut ipsa, in quadam historiae periodo, plenius deducatur in vitam. Fidelium sensus, sub Ecclesiae Magisterii ductu, id discernere et accipere valet quod pro Ecclesia in his revelationibus germanam Christi vel sanctorum continet hortationem. Fides christiana nequit « revelationes » accipere, quae superare vel corrigere Revelationem contendunt, cuius Christus est completio. Sic quaedam se habent religiones non christianae atque aliquae recentes sectae quae in talibus nituntur « revelationibus ». Compendium 68 Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa sensum et finem vitae ponit suae. 69 Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi communicans mysterium. 70 Praeter testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum, salutem promisit55 eisque Suum obtulit Foedus. 71 Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia pepigit Foedus.56 Hoc Foedus perdurabit donec mundus perduret. 72 Deus Abraham elegit et cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad salutem accipiendam toti humano generi destinatam. 73 Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic nulla post Eum habebitur Revelatio.
(21) Cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS 3015. (22) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818. (23) Cf Eph 1,4-5. (24) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818. (25) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 20, 2: SC 211, 392 (PG 7, 944); cf, exempli gratia, Ibid. 3, 17, 1: SC 211, 330 (PG 7, 929); Ibid. 4, 12, 4: SC 100, 518 (PG 7, 1006); Ibid. 4, 21, 3: SC 100, 684 (PG 7, 1046). (26) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818. (27) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818. (28) Prex eucharistica IV: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 467. (29) Cf Gn 9,9. (30) Cf Gn 10,20-31. (31) Cf Act 17,26-27. (32) Cf Sap 10,5. (33) Cf Gn 11,4-6. (34) Cf Rom 1,18-25. (35) Cf Lc 21,24. (36) Cf Gn 14,18. (37) Cf Heb 7,3. (38) Cf Gal 3,8. (39) Cf Rom 11,28. (40) Cf Io 11,52; 10,16. (41) Cf Rom 11,17-18.24. (42) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 3: AAS 58 (1966) 818. (43) Cf Ex 19,6. (44) Feria VI in passione Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. (45) Cf Ioannes Paulus II, Alloc. nella sinagoga durante l'incontro con la comunità Ebraica della Città di Roma (13 aprilis 1986), 4: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX1, 1027. (46) Cf Is 2,2-4. (47) Cf Ier 31,31-34; Heb 10,16. (48) Cf Ez 36. (49) Cf Is 49,5-6; 53,11. (50) Cf Soph 2,3. (51) Cf Lc 1,38. (52) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818. (53) Sanctus Ioannes a Cruce, Subida del monte Carmelo, 2, 22, 3-5: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 11 (Burgos 1929) p. 184. (54) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 4: AAS 58 (1966) 819. (55) Cf Gn 3,15. (56) Cf Gn 9,16. |