Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

Paragraphus 6
MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE

963 Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur [...], immo "plane Mater membrorum (Christi), [...] quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt ».526 « Maria, [...] Mater Christi, Mater etiam [...] Ecclesiae ».527

I. Maternitas Mariae relate ad Ecclesiam

Tota suo Filio unita...

964 Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur ».528 In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:

« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf Io 19,26-27).529

965 Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit ».530 Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat ».531

...etiam in Assumptione sua...

966 « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori ».532 Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum:

« In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte ».533

...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae

967 Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est « supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae »,534 et etiam « exemplarem effectionem », « typum », Ecclesiae constituit.535

968 Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit ».536

969 « Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur ».537

970 « Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit ».538 « Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem ».539

II. Beatae Virginis cultus

971 « Beatam me dicent omnes generationes » (Lc 1,48). « Ecclesiae pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani cultus ».540 Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus beata Virgo sub titulo "Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt. [...] Qui cultus [...] singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet »;541 ipse in festivitatibus liturgicis Matri Dei dicatis exprimitur542 et in oratione mariana, sicut est sanctum Rosarium, « totius Evangelii breviarium ».543

III. Maria – icon eschatologica Ecclesiae

972 Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione »,544 illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.

« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet ».545

Compendium

973 Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.

974 Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem.

975 « Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi ».546


(526) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS 57 (1965) 57-58; cf Sanctus Augustinus, De sancta virginitate 6, 6: CSEL 41, 240 (PL 40, 399).

(527) Paulus VI, Allocutio ad Conciliares Patres, tertia exacta Oecumenicae Synodi Sessione (21 novembris 1964): AAS 56 (1964) 1015.

(528) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS 57 (1965) 61.

(529) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS 57 (1965) 61-62.

(530) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS 57 (1965) 66.

(531) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS 57 (1965) 62.

(532) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS 57 (1965) 62; cf Pius XII, Const. ap. Munificentissimus Deus (1 novembris 1950): DS 3903.

(533) Troparium in die dormitionis beatae Mariae Virginis: Horológion tò mega (Romae 1876) p. 215.

(534) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS57 (1965) 59.

(535) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS 57 (1965) 64.

(536) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 61: AAS 57 (1965) 63.

(537) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.

(538) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 60: AAS 57 (1965) 62.

(539) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.

(540) Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 56: AAS 66 (1974) 162.

(541) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 66: AAS 57 (1965) 65.

(542) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS 56 (1964) 125.

(543) Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 42: AAS 66 (1974) 152-153.

(544) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS 57 (1965) 66-67.

(545) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68: AAS 57 (1965) 66.

(546) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 15: AAS 60 (1968) 439.