CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM» Paragraphus 2 ECCLESIA – POPULUS DEI, CORPUS CHRISTI, TEMPLUM SPIRITUS SANCTI I. Ecclesia – Populus Dei 781 « In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur Israeliticam Sibi in populum elegit, quocum Foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis Suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt Foederis illius Novi et perfecti, in Christo feriendi [...]. Quod Foedus Novum Christus instituit, Novum scilicet Testamentum in Suo sanguine, ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret ». 208 Populi Dei peculiaritates 782 Populus Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus distinguunt:
— Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1 Pe 2,9).
— Huius populi membrum aliquis fit non per physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et Spiritu » (Io 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per Baptismum.
— Hic populus habet ut Caput Iesum Christum (Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit in corpus, hoc est « populus messianicus ».
— « Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat ». 209
— « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut Ipse Christus dilexit nos ». 210 Haec est Lex « nova » Spiritus Sancti. 211
— Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi. 212 « Pro toto [...] genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis ». 213
— Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur ». 214
Populus sacerdotalis, propheticus et regalis 783 Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque « Sacerdotem, Prophetam et Regem » constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur. 215 784 Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali: « Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum ». 216 785 « Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat ». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille « semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret » 217 eiusque profundius penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius. 786 Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens. 218 Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus, quatenus « non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Pro christiano, Illi « servire, regnare est »; 219 Ecclesia praesertim « in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit ». 220 Populus Dei suam « regalem dignitatem » ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? ». 221
II. Ecclesia – Corpus Christi Ecclesia est communio cum Iesu 787 Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos; 222 eis Regni revelavit mysterium; 223 eos Suae missionis, gaudii Sui 224 et Suarum passionum participes effecit. 225 Iesus de communione adhuc intimiore loquitur inter Se et eos qui Illum sequentur: « Manete in me, et ego in vobis. [...] Ego sum vitis, vos palmites » (Io 15,4-5). Et communionem annuntiat arcanam et realem inter corpus Suum et nostrum: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo » (Io 6,56). 788 Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit. 226 Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum. 227 Ipse eis Spiritum misit Suum. 228 Sic communio cum Iesu quodammodo facta est intensior: « Communicando enim Spiritum Suum, fratres Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice constituit ». 229 789 Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres rationes Ecclesiae - corporis Christi modo magis specifico sunt efferendae: unitas omnium membrorum inter se per ipsorum unionem cum Christo; Christus Caput corporis; Ecclesia, Christi Sponsa. « Unum corpus » 790 Credentes qui Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti cum Christo efficiuntur: « In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur ». 230 Hoc speciatim verum est de Baptismo per quem Christi morti et resurrectioni unimur, 231 et de Eucharistia, per quam « de corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo et inter nos elevamur ». 232 791 Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit ». 233 Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: « Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra ». 234 Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est victrix: « Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal 3,27-28). Huius corporis, Christus est Caput 792 Christus « est Caput corporis Ecclesiae » (Col 1,18). Ipse Principium creationis est et Redemptionis. Elevatus in gloriam Patris, est « in omnibus Ipse primatum tenens » (Col 1,18), praecipue in Ecclesia per quam Ipse Regnum Suum extendit super omnia. 793 Ipse nos Paschati unit Suo: omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant « donec formetur Christus » in eis (Gal 4,19). « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, [...] Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur ». 235 794 Ipse nostro providet augmento: 236 Christus, ut nos in Se, Caput nostrum, 237 crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via adiuvamus. 795 Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia ». 238
« Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit ». 239
« Caput et membra sunt quasi una persona mystica ». 240
Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas ». 241
Ecclesia est Christi Sponsa 796 Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista annuntiatum. 242 Dominus Se Ipsum denotat tamquam « Sponsum » (Mc 2,19). 243 Apostolus Ecclesiam praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam Sponsam Christo Domino « desponsatam » ut cum Illo unus sit Spiritus. 244 Illa Sponsa est immaculata Agni immmaculati, 245 quam Christus dilexit, pro qua Se tradidit « ut illam sanctificaret » (Eph 5,26), quam Ipse Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis Sui, curam sumere non desinit. 246
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus. [...] Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Eph 5,31-32). Et Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii [...]. "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam" ex corpore ». 247
III. Ecclesia – Templum Spiritus Sancti 797 « Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia ».248 « Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris ».249 Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit « templum Dei vivi » (2 Cor 6,16).250
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus [...] et in eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum. [...] Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia ».251
798 Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium ».252 Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate:253 per Verbum Dei « qui potens est aedificare » (Act 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi;254 per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat,255 per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua ».256 Charismata 799 Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates. 800 Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem, veram charismatum mensuram.257 801 Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere »,258 ut omnia charismata in sua diversitate et complementaritate « ad utilitatem » (1 Cor 12,7) cooperentur.259 Compendium 802 Christus Iesus « dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » (Tit 2,14). 803 « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » (1 Pe 2,9). 804 Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines »,260 ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei constituant ».261 805 Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum. 806 In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati. 807 Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa. 808 Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei. 809 Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum. 810 « Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" ».262
(208) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 12-13. (209) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. (210) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13; cf Io 13,34. (211) Cf Rom 8,2; Gal 5,25. (212) Cf Mt 5,13-16. (213) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. (214) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS 57 (1965) 13. (215) Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 18-21: AAS 71 (1979) 301-320. (216) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14. (217) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16. (218) Cf Io 12,32. (219) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 41. (220) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12. (221) Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 1: CCL 138, 16-17 (PL 54, 149). (222) Cf Mc 1,16-20; 3,13-19. (223) Cf Mt 13,10-17. (224) Cf Lc 10,17-20. (225) Cf Lc 22,28-30. (226) Cf Io 14,18. (227) Cf Mt 28,20. (228) Cf Io 20,22; Act 2,33. (229) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9. (230) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9. (231) Cf Rom 6,4-5; 1 Cor 12,13. (232) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 9. (233) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. (234) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. (235) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. (236) Cf Col 2,19. (237) Cf Eph 4,11-16. (238) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 21, 8: CCL 36, 216-217 (PL 35, 1568). (239) Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: CCL 143, 19 (PL 75, 525). (240) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 48, a. 2, ad 1: Ed. Leon. 11, 464. (241) Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 166 (textus gallicus.) (242) Cf Io 3,29. (243) Cf Mt 22,1-14; 25,1-13. (244) Cf 1 Cor 6,15-17; 2 Cor 11,2. (245) Cf Apc 22,17; Eph 1,4; 5,27. (246) Cf Eph 5,29. (247) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 74, 4: CCL 39, 1027 (PL 37, 948-949). (248) Sanctus Augustinus, Sermo 268, 2: PL 38, 1232. (249) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808. (250) Cf 1 Cor 3,16-17; Eph 2,21. (251) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC 211, 472-474 (PG 7, 966). (252) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS 3808. (253) Cf Eph 4,16. (254) Cf 1 Cor 12,13. (255) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS 57 (1965) 10. (256) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16; cf Id., Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS 58 (1966) 839-840. (257) Cf 1 Cor 13. (258) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 17. (259) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 30: AAS 57 (1965) 37; Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 24: AAS 81 (1989) 435. (260) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 17. (261) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947. (262) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS 57 (1965) 7; cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL 3A, 105 (PL 4, 553). |