Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 11
«CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»

988 Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum atque vitae aeternae.

989 Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. 559 Nostra resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:

« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rom 8,11). 560

990 Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis. 561 « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora » (Rom 8,11) vitam esse iterum assumptura.

991 Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: 562

« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra [...]. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium » (1 Cor 15,12-14.20).

I. Resurrectio Christi et nostra

Progressiva Resurrectionis revelatio

992 Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:

« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (2 Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (2 Mac 7,14). 563

993 Pharisaei 564 et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui « non est Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12,27).

994 Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint 566 et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem. 567 Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens, 568 Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae, 569 tamquam de signo Templi: 570 Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram. 571

995 Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » (Act 1,22) 572 esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » (Act 10,41). Spes christiana resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.

996 Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. 573 « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione ». 574 Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?

Quomodo resurgunt mortui?

997 Quid est « resurgere »? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis Iesu virtute, nostris animabus coniungens.

998 Quis resurget? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Io 5,29). 575

999 Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo « omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant », 576 sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae, 577 in « corpus spiritale » (1 Cor 15,44):

« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum [...]. Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; [...] mortui suscitabuntur incorrupti [...]. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1 Cor 15,35-37.42.52-53).

1000 Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum:

« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia ». 578

1001 Quando? Modo definitivo, « in novissimo die » (Io 6,39-40. 44.54; 11,24); « in fine mundi ». 579 Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur:

« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1 Thess 4,16).

Cum Christo resuscitati

1002 Si verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:

« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis [...]. Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (Col 2,12; 3,1).

1003 Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant, 580 sed haec vita permanet « abscondita [...] cum Christo in Deo » (Col 3,3). Ipse nos « et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Eph 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, « tunc et » nos apparebimus « cum Ipso in gloria » (Col 3,4).

1004 In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:

« Corpus autem [...] Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? [...] Non estis vestri. [...] Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (1 Cor 6,13-15.19-20).

II. In Christo Iesu mori

1005 Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum » (2 Cor 5,8). In profectione, 581 quae est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum coniungetur resurrectionis mortuorum die. 582

Mors

1006 « Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit ». 583 Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia [...] peccati mors » (Rom 6,23) est. 584 Et pro illis qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare. 585

1007 Mors terminus est vitae terrestris. Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam nostram deducendam in rem:

« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam [...] revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum » (Eccle 12,1.7).

1008 Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae 586 et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum. 587 Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia. 588 « Mors [...] corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset », 589 est etiam hominis « novissima [...] inimica » (1 Cor 15,26) vincenda.

1009 Mors est a Christo transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore, 590 eam assumpsit in actu totalis et liberae submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem mortis in benedictionem transformavit. 591

Mortis christianae sensus

1010 Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » (Phil 1,21). « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus » (2 Tim 2,11). Essentialis novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per Baptismum, est iam sacramentaliter « mortuus cum Christo », ut in vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud « mori cum Christo » consummat et ita nostram ad Illum perficit in Eius actu redemptivo incorporationem:

« Praestat mihi in (ϵἰς) Γϵσ ρισνο, ηϵ ϵσσϵρϵ ρϵ φινο αι ονφινι δελλα τϵρρα. Ιο ερο ολυι ηε μορ περ νοι; ιο ψογλιο ολυι ηε μορ περ νοι ρισυσιτ. Ιλ παρτο ιμμινεντε. 592 Λασιατε ηε ιο ραγγιυνγα λα πυρα λυε; γιυντο λ, σαρ ψεραμεντε υν υομο ». 593

1011 Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo esse » (Phil 1,23); et suam propriam mortem potest transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum Christi: 594

« Amor meus crucifixus est; [...] aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" ». 595
« Te videndi anxia,mori cupio ». 596
« Non morior, vitam ingredior ». 597

1012 Visio christiana mortis, 598 modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:

« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur ». 599

1013 Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto unico terrestris nostrae vitae cursu », 600 ad alias vitas terrestres ulterius non redibimus. « Statutum est hominibus semel mori » (Heb 9,27). « Reincarnatio » post mortem non habetur.

1014 Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis nostrae » intercedere precemur (oratio « Ave Maria »), ut nos sancto Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:

« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? ». 601

« Laudatus sis, mi Domine, 
propter sororem mortem corporalem, 
quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum ». 602

Compendium

1015 « Caro salutis est cardo ». 603 Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis.

1016 Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus die.

1017 « Credimus [...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus ». 604 Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile, 605 « corpus spiritale » (1 Cor 15,44).

1018 Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua [...] si non peccasset subtractus fuisset ». 606

1019 Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.


(559) Cf Io 6,39-40.

(560) Cf 1 Thess 4,14; 1 Cor 6,14; 2 Cor 4,14; Phil 3,10-11.

(561) Cf Gn 6,3; Ps 56,5; Is 40,6.

(562) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 1, 1: CCL 2, 921 (PL 2, 841).

(563) Cf 2 Mac 7,29; Dn 12,1-13.

(564) Cf Act 23,6.

(565) Cf Io 11,24.

(566) Cf Io 5,24-25; 6,40.

(567) Cf Io 6,54.

(568) Cf Mc 5,21-43; Lc 7,11-17; Io 11.

(569) Cf Mt 12,39.

(570) Cf Io 2,19-22.

(571) Cf Mc 10,34.

(572) Cf Act 4,33.

(573) Cf Act 17,32; 1 Cor 15,12-13.

(574) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 88, 2, 5: CCL 39, 1237 (PL 37, 1134).

(575) Cf Dn 12,2.

(576) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 801.

(577) Cf Phil 3,21.

(578) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4,18, 5: SC 100, 610-612 (PG 7, 1028-1029).

(579) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 54.

(580) Cf Phil 3,20.

(581) Cf Phil 1,23.

(582) Cf Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.

(583) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038.

(584) Cf Gn 2,17.

(585) Cf Rom 6,3-9; Phil 3,10-11.

(586) Cf Gn 2,17; 3,3.19; Sap 1,13; Rom 5,12; 6,23.

(587) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511.

(588) Cf Sap 2,23-24.

(589) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038.

(590) Cf Mc 14,33-34; Heb 5,7-8.

(591) Cf Rom 5,19-21.

(592) ...

(593) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1-2: SC 10bis, 114 (Funk 1, 258-260).

(594) Cf Lc 23,46.

(595) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 7, 2: SC 10bis, 116 (Funk 1, 260).

(596) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 7: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 86.

(597) Sancta Theresia a Iesu Infante, Lettre (9 iunii 1897): Correspondance Générale, v. 2 (Paris 1973) p. 1015.

(598) Cf 1 Thess 4,13-14.

(599) Praefatio defunctorum I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 439.

(600) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 54.

(601) De imitatione Christi, 1, 23, 5-8: ed. T. Lupo (Città del Vaticano 1982) p. 70.

(602) Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 85-86.

(603) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 8, 2: CCL 2, 931 (PL 2, 852).

(604) Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 854.

(605) Cf 1 Cor 15,42.

(606) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS 58 (1966) 1038.