PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT SECUNDUM CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS» Paragraphus 3 IESUS CHRISTUS SEPULTUS EST 624 Ille « gratia Dei pro omnibus » gustavit « mortem » (Heb 2,9). Deus in Suo salutis consilio disposuit ut Filius Suus non solum moreretur « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3), sed etiam ut « gustaret mortem », id est, statum cognosceret mortis, statum separationis inter Suam animam et corpus Suum per tempus quod inter momentum comprehenditur in quo in cruce exspiravit et momentum in quo resurrexit. Hic Christi mortui status est mysterium sepulcri et descensus ad inferos. Est mysterium Sabbati Sancti in quo Christus in sepulcro positus 515 magnam requiem Dei sabbaticam 516 manifestat post salutis hominum consummationem 517 quae universum pacificat mundum. 518 Christus Suo corpore in sepulcro 625 Permanentia Christi in sepulcro vinculum constituit reale inter statum Christi passibilem ante Pascha et Eius, Resuscitati, actualem statum gloriosum. Eadem Persona « Viventis » dicere potest: « Fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum » (Apc 1,18):
« Est autem hoc mysterium dispensationis Dei circa [Filii] Mortem et Resurrectionis ex mortuis quod morte quidem fuerit anima separata a corpore, et non prohibuerit necessariam naturae consequentiam; omnis autem rursus ad Se invicem reduxerit per Resurrectionem, adeo ut eis esset utriusque confinium, nempe mortis et vitae: ut qui in Se quidem statuerit naturam morte divisam, Ipse tamen fuerit principium unionis eorum quae sunt divisa ». 519
626 Siquidem « Dux vitae » qui interfectus est 520 Idem utique est ac « Vivens qui resurrexit », 521 necessarium est Personam Filii Dei assumere perrexisse animam Suam Suumque corpus inter se per mortem separata:
« Quamvis igitur Christus ut homo mortem obierit, sanctaque Ipsius anima ab immaculato corpore distracta sit, divinitas tamen a neutro, hoc est, nec ab anima, nec a corpore quoquo modo seiuncta est: neque propterea Persona una in duas divisa fuit. Siquidem et corpus et anima simul ab initio in Verbi Persona exsistentiam habuerunt; ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen eorum unam Verbi Personam, qua subsisteret, semper habuit ». 522
« Non dabis Sanctum Tuum videre corruptionem » 627 Mors Christi fuit vera mors, quatenus Eius exsistentiae humanae terrestri finem imposuit. Sed propter unionem quam Persona Filii cum corpore servavit Suo, hoc non factum est mortalis spoliatio sicut cetera, quia « impossibile erat teneri » illud a morte (Act 2,24) et propterea « virtus divina corpus Christi a putrefactione praeservavit ». 523 De Christo simul dici potuit: « Abscissus est a terra viventium » (Is 53,8); et: « Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum Tuum videre corruptionem » (Act 2,26-27). 524 Resurrectio Christi « tertia die » (1 Cor 15,4; Lc 24,46) 525 huius rei erat signum, etiam quia corruptio putabatur a quarto manifestari die. 526 « Consepulti cum Christo... » 628 Baptisma cuius signum originale et plenum immersio est, efficaciter descensum significat christiani in sepulcrum ut peccato moriatur cum Christo in ordine ad novam vitam: « Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). 527 Compendium 629 Christus pro omni homine mortem gustavit. 528 Vere Filius Dei factus homo est Ille qui est mortuus et sepultus. 630 Tempore permansionis Christi in sepulcro, Eius Persona divina assumere perrexit tam Suam animam quam corpus Suum, separata tamen inter se per mortem. Hac de causa, corpus Christi mortui « non vidit corruptionem » (Act 13,37).
(515) Cf Io 19,42. (516) Cf Heb 4,4-9. (517) Cf Io 19,30. (518) Cf Col 1,18-20. (519) Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 16, 9: TD 7, 90 (PG 45, 52). (520) Cf Act 3,15. (521) Cf Lc 24,5-6. (522) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 71 [De fide orthodoxa, 3, 27]: PTS 12, 170 (PG 94, 1098). (523) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, 51, 3, ad 2: Ed. Leon. 11, 490. (524) Cf Ps 16,9-10. (525) Cf Mt 12,40; Io 2,1; Os 6,2. (526) Cf Io 11,39. (527) Cf Col 2,12; Eph 5,26. (528) Cf Heb 2,9. |