CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE CONSTITUTIO APOSTOLICA « FIDEI DEPOSITUM » QUA CATHOLICAE ECCLESIAE CATECHISMUS POST CONCILIUM OECUMENICUM VATICANUM II INSTAURATUS PUBLICI IURIS FIT IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei membris Fidei depositum custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod quidem munus Ipsa indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta ante annos a Decessore Nostro Ioanne Pp. XXIII fel. rec. sollemniter inchoati, mens atque optatum eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica atque pastoralis missio apta in luce poneretur, et ita veritatis evangelicae fulgor homines alliceret cunctos ad inquirendam accipiendamque Christi caritatem supereminentem.1 His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum concredidit aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum depositum, ut idem magis perspicuum fieret Christifidelibus et universis bonae voluntatis hominibus. Ideo Concilii non erat statim aetatis illius errata damnare, sed ante omnia aequo animo niti doctrinae fidei ostendere fortitudinem venustatemque. « Huius ergo Concilii lumine illustrata - ait ille - Ecclesia spiritualibus divitiis, ut confidimus, augebitur, atque, novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora » nostrum est ut « alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit ».2 Deo adiuvante, potuerunt Patres Concilii, quattuor per annos laborantes, doctrinarum normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi inveniunt consilia ad illam efficiendam « cogitationum, operositatis, morum moralisque virtutis, laetitiae atque spei restitutionem, quam sane Concilium ardenter exoptavit ».3 Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali concitanda. Anno MCMLXXXV potuimus declarare: « Nobis quidem - Qui feliciter eidem interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus operam - Vaticanum Secundum semper exstitit, atque peculiari ratione manet his Nostri Pontificatus annis, constans comparationis punctum universae Nostrae pastoralis activitatis, scite quidem contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem, respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae Ecclesiae. Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem ».4 Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi Episcoporum Coetum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV, vicesima incidente anniversaria memoria a conclusione Concilii. Huius Coetus propositum in eo erat ut gratias fructusque spiritales Concilii Vaticani II celebraret, utque ipsius doctrinam altius pervestigaret, quo melius christifideles universi ei assentirentur eiusque agnitio et accommodatio divulgarentur. His in rebus adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: « Valde communiter desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur. Praesentatio doctrinae talis esse debet quae sit biblica et liturgica, sanam doctrinam praebens simul et vitae hodiernae christianorum accommodata ».5 Inde a Synodi conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes quod idem « omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et Ecclesiarum particularium ».6 Qua de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die quo universae Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita « Catechismus Catholicae Ecclesiae », hunc « comparationis textum » pro catechesi renovata vivis fidei fontibus! Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae Latinae codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium canonum, admodum adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis renovationem a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque ad praxim deductam. Catholicae Ecclesiae Catechismus est fructus amplissimae cooperationis; ad maturitatem pervenit per enixam sex annorum operam intento apertionis animo atque ferventi ardore peractam. Anno MCMLXXXVI credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque coetui, Cardinali Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro catechismo a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis consilium, septem constans episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque catecheseos peritis, coetui adlaboranti adfuit. Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum evolutionem, persecutus est diligenter cuncta itinera novem subsequentium editionum redactionis. Confectionis consilium, pro munere suo, facultatem recepit scribendi textum, immittendi mutationes a Coetu postulatas atque invigilandi notas multorum theologorum, explanatorum christianae doctrinae, institutorum atque praesertim Episcoporum totius mundi, ad textum meliorem conficiendum. In Consilio magno cum emolumento variae sententiae comparatae sunt et ita textus ditior evasit eiusque unitas et congruentia omnino in tuto positae sunt. Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum episcoporum consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum, theologiae atque catecheseos institutorum. In universum, propositum ab episcopis benigne admodum exceptum est. Affirmari potest eiusmodi Catechismum fructum consociatae operae totius Episcopatus Catholicae Ecclesiae, qui magno sane animo Nostram recepit invitationem ut particeps fieret responsalitatis hoc in incepto ad vitam ecclesialem proxime spectanti. Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat, quia tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam. Huius Catechismi effectio ostendit insuper Episcopatus naturam collegialem: Ecclesiae catholicitatem testatur. Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, Doctorum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita aetate. Catechismus ergo exhibebit nova et vetera 7 cum semper eadem sit fides atque semper fons novorum luminum. Ut eiusmodi duplici postulationi responsum det, Catholicae Ecclesiae Catechismus repetit una ex parte antiquam translaticiam dispositionem iam a Catechismo Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes: Credo; sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta; christiana agendi ratio, cuius expositio initium sumit a decalogo; et demum christiana oratio. Tamen, eodem tempore, materia saepe exhibetur « nova » ratione, ut aetatis nostrae postulationibus respondeatur. Quattuor partes annectuntur aliae aliis: mysterium christianum est fidei obiectum (prima pars); idem celebratur atque communicatur per liturgicas actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos sustentandosque Dei filios in eorum operibus (tertia pars); nostram conflat orationem, cuius praecipua significatio est « Pater Noster », atque constituit obiectum petitionis nostrae, nostrae laudis, nostraeque intercessionis (quarta pars). Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi aptum in cultus celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est actuositatis christianae condicio quae substitui non potest, eadem ratione qua participatio liturgiae Ecclesiae poscit fidem. Si fides operibus nudatur: mortua est in semet ipsa 8 nec fructus ad vitam aeternam afferre potest. Catholicae Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus miram mysterii Dei unitatem ipsiusque consilii salutis, sicut et Christi Iesu locum centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae Virginis Mariae ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut Salvator noster evaderet. Mortuus atque resuscitatus, semper Ecclesiae suae adest, praesertim in Sacramentis; Ipse est verus fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum nostrarum Magister. Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem die quinto et vicesimo mensis Iunii p.p. probavimus cuiusque hodie Auctoritate Nostra Apostolica iubemus promulgationem, est Ecclesiae fidei doctrinaeque catholicae expositio, comprobatae vel illustratae a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque Ecclesiae Magisterio. Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione. Utinam inserviat renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat Dei Ecclesiam, Christi Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla umbra foedatum! Catechismum Catholicae Ecclesiae comprobare illumque publici iuris facere pertinet ad ministerium quod Petri Successor praestare vult Sanctae Catholicae Ecclesiae, omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem habentibus cum Romana Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque confirmandae fidei omnium discipulorum Domini Iesu,9 pariterque solidandi unitatis vincula eadem in apostolica fide. Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc recipiant Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in explendo munere nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam evangelicam. Catechismus hic iis traditur ut comparationis textus habeatur tutus atque authenticus in docenda doctrina catholica, et potissimum omnino in locorum catechismis componendis. Praebetur insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere investigabiles salutis divitias.10 Afferre vult subsidium oecumenicis laboribus sancto concitatis desiderio unitatis omnium christianorum comparandae, fidei catholicae denotando diligenter summam miramque cohaerentiam. Catechismus Catholicae Ecclesiae demum praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae est in nobis, spe 11 atque concitato desiderio cognoscendi quod Catholica Ecclesia credit. Hic Catechismus non vult substituere catechismos variis in locis compositos, ab auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et Episcoporum coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singulorum locorum compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant diversarum condicionum culturarumque, servent tamen diligenter fidei unitatem necnon erga doctrinam catholicam fidelitatem. Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum profert, Nos Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et Ecclesiae Matrem, precamur, ut sua valida intercessione opus sustineat catecheticum totius Ecclesiae per omnes gradus, hoc tempore quo Ecclesia vocatur ad novum evangelizationis conatum. Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia peccatique servitute, ut eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam,12 ad libertatem scilicet vitae in Christo Iesu sub Spiritus Sancti ductu hic in terra agendae, et in Regno caelorum ad plenitudinem felicis contemplationis Dei facie ad faciem! 13 Datum die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, triginta exactis annis ab inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto decimo.
(1) Cf Eph 3,19. (2) Ioannis Pp. XXIII allocutio in sollemni ritu ineundi Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die XI mensis Octobris, anno MCMLXII: AAS 54 (1962), 788-791. (3) Pauli Pp. VI allocutio in sollemni ritu conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXV: AAS 58 (1966), 7-8. (4) Allocutio habita die xxv mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV: L'Osservatore Romano, die XXVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV. (5) Synodus Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata, 1985), Relatio finalis, die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXV, II, B, a, n. 4 (E Civitate Vaticana 1985) p. 11. (6) Allocutio habita ad Patres congregatos exeunte Synodo Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata) die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXV, n. 6: AAS 78 (1986), 435. (7) Cf Mt 13,52. (8) Cf Iac 2,14-26. (9) Cf Lc 22,32. (10) Cf Eph 3,8. (11) Cf 1 Pt 3,15. (12) Cf Io 8,32. (13) Cf 1 Cor 13,12; 2 Cor 5,6-8. |