www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre al Legato Pontificio alla celebrazione dell’VIII centenario della consacrazione della Basilica dell’Abbazia cistercense di Casamari (15 settembre 2017), 15.09.2017


In data 19 agosto 2017, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Pietro Parolin, Segretario di Stato, come Legato Pontificio per la celebrazione dell’VIII centenario della consacrazione della Basilica dell’Abbazia Cistercense di Casamari, in programma oggi 15 settembre 2017.

L’Em.mo Legato sarà accompagnato da una Missione composta dei seguenti ecclesiastici:

- Don Ugo Gianluigi Tagni, Abate Vicario Generale della Congregazione di Casamari;

- Rev.do P. Sebastiano Paciolla, O.Cist., Sotto-Segretario della Congregazione per gli Istituti di Vita Consacrata e le Società di Vita Apostolica.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre al Cardinale Segretario di Stato:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Octingenti transeunt anni ab illo die quo Summus Pontifex Honorius III, Decessor Noster rec. mem., adstantibus Cardinalibus, Episcopis et fidelibus, in sollemni liturgia Basilicam consecravit Casamariensem, sanctis martyribus Romanis dicatam Ioanni et Paulo nec non Beatae Deiparae et Virgini Mariae. Sacra illa aedes saeculis decurrentibus in provincia potissimum spirituali, morali et cultus divini magni ponderis exstitit non solum in terris circumstantibus, sed etiam in tota Italia media et meridionali. Venusta eius architectura animum monachorum Cisterciensium revelans, magnificum constituit testimonium eorum precis, cantus, meditationis atque apud multos peregrinos et visitatores singularem suscitat admirationem.

Fausta ergo occasione memorati iubilaei data, dilecti sodales Congregationis Cisterciensis Casamariensis evangelici itineris elementa altiore usque modo perscrutantur, Domini vocem diligenter auscultant, spiritali ratione fideles abbatiam invisentes sequuntur ut omnes clare Divinam providentiam misericordiamque experiri possint. Die autem XV proximi mensis Septembris sollemnis agetur in memorata sacra aede celebratio, signum gratitudinis erga Deum omnipotentem ob tanta Eius beneficia quae saeculorum decursu fidelibus ibidem orantibus largiri est dignatus. Quapropter Reverendus Dominus Eugenius Romagnuolo, Abbas Praeses Congregationis Cisterciensis Casamariensis, humanissimas Nobis litteras scripsit quibus Nosmet Ipsos ad celebrationem hanc invitavit. Grati omnino hac de invitatione, quam in corde Nostro tenemus, decernimus tamen eminentem Virum illuc mittere qui Nostras vices Casamarii gerat Nostramque erga Christi discipulos ibi commorantes et adstantes dilectionem significet.

Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui munus Secretarii Status studiose exerces, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad octavam centenariam memoriam consecrationis Basilicae Casamariensis, quae memorato die Casamarii sollemniter perficietur.

Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes, sacros Pastores, presbyteros, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant. Singularem insuper salutationem Nostram dilectis monachis Cisterciensibus transmittes; exoptamus omnino ut omnipotens Deus hanc monasticam Congregationem auxiliis suis foveat ita ut, vestigiis suos antecessores secuti, tum in sanctificatione adipiscenda tum in sacro ministerio explendo uberes iugiter fructus colligant (cfr Pius PP. XII, Litterae apostolicae Cum ex Summi Pontificatus, AAS 35 [1943], 392).

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus, libentes Tibi impertimur, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Augusti, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[01322-LA.01] [Testo originale: Latino]

[B0602-XX.02]