www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla consacrazione della nuova Chiesa dedicata a Santa Teresa di Calcutta nella città di Pristina (5 settembre 2017), 29.08.2017


In data 15 luglio, il Santo Padre ha nominato l'Em.mo Card. Ernest Simoni Suo Inviato Speciale alla consacrazione della nuova Chiesa dedicata a Santa Teresa di Calcutta nella città di Pristina (Amministrazione Apostolica di Prizren), che si terrà il 5 settembre 2017.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Luch GJERGJI, Vicario Generale;

- Rev.do Don Shan ZEFI, Cancelliere.

Riportiamo di seguito la Lettera del Papa al Card. Ernest Simoni:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
ERNESTO SIMONI
Diacono S.R.E. Cardinali titulo S. Mariae Scalaris

Inter novensiles sanctos conspicuum obtinere locum sanctam Teresiam Calcuttensem omnes sat sciunt, quippe quae assiduam operam impensosque labores in pauperes debilioresque homines iuvandos contulerit. Ad omnem eius laudem insignis exstructa est Pristinae sacra aedes, quae non modo fideles exciperet, sacram liturgiam absolveret, et in ea sacramenta administrarentur, verum etiam illius caelitis virtutes exemplaque magnificaret.

Quo templum hoc spiritaliter accommodatius videretur, consecrari statutum est, tum ut eius praestantia augeretur, tum Evangelii laeti nuntii hominibus qui circa sunt praeberentur, tum denique bona opera, in humilioris ordinis potissimum beneficium, patrarentur.

Quo ritus hic magnificentius perageretur, mittere statuimus eximium aliquem Virum qui partes Nostras inibì tueretur Nostramque simul mentem significaret.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui, illius gentis filius, consentaneus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Nostrum Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus.

Ideo sacrae liturgiae praesidebis, dum Venerabilis Frater Dominicus Gjergii, Administrator Apostolicus Prisrianensis, ipsum sacrum templum, sanctae Teresiae Calcuttensi dicatum, die V proximi mensis Septembris inter sollemnia rite consecrabit.

Exoptamus porro ut extollatur non modo venusta haec aedes, ventri et fides ipsa fidelium roboretur. Bona Nostra ideo verba omnibus significanti Nostramque cohortationem, tibi cumprimis Benedictionem Apostolicam elargimur, quam nomine Nostro et auctoritate universis adstantibus transmittas largiter volumus, et ea, intercedente Beata Virgine Maria ipsaque sancta Teresia, sit supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum, dum Nos a cunctis ad Petrinum munus efficaciter exsequendum preces simul petimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[01193-LA.01] [Testo originale: Latino]