www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione del centenario della nascita del Beato Vescovo Oscar Arnulfo Romero (San Salvador, El Salvador, 15 agosto 2017), 05.08.2017


In data 17 giugno 2017, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Ricardo Ezzati Andrello, S.D.B., Arcivescovo di Santiago de Chile, a Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione del centenario della nascita del Beato Vescovo Oscar Arnulfo Romero, in programma a San Salvador (El Salvador) il 15 agosto 2017.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Rafael Edgardo Urrutia Herrera, Cancelliere dell’arcidiocesi di San Salvador e Vicario Episcopale per i Movimenti e le Associazioni di fedeli laici;

- Rev.do Don Reinaldo Sorto Martínez, Parroco della Parrocchia di San José de la Montaña, Vicario Episcopale della Pastorale e Direttore della Radio San José.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Papa all’Em.mo Card. Ricardo Ezzati Andrello:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
RICHARDO S .R.E. Cardinali EZZATI ANDRELLO, S.D.B.
Archiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile

Centum mox anni complentur ab ortu beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, illustris pastoris et testis Evangelii, clari defensoris Ecclesiae et dignitatis hominis. Dilectae terrae Salvatoriae filius gentibus aetatis nostrae de salvifica opera Domini nostri Iesu Christi loquitur eiusque amore erga omnes, potissimum pauperes, derelictos et a societate segregatos. Tum in sacerdotali tum in episcopali navitate singularem progressionem spiritalem ostendit atque iustitiam, reconciliationem et pacem propagavit.

Nos, qui ei beatorum honores decrevimus, laeto omnino animo notitiam accepimus Episcopos Salvatoriae simul cum clero fidelique populo in urbe Sancti Salvatoris in America die XV proximi mensis Augusti, in Assumptione videlicet Beatae Mariae Virginis, centesimam anniversariam memoriam ortus beati Ansgarii Arnolfi celebraturos esse, ad sibi suisque fidelibus divina dona per intercessionem huius martyris exposcendum. Fausta hac occasione data, sacri Pastores Salvatoriae in Conferentia mense Ianuario huius anni congregati humanissime Nosmet Ipsos invitaverunt ut sollemni huic celebrationi praeessemus. Grati omnino de invitatione, aliquem

tamen eminentem decrevimus Virum seligere, qui Nostras vices in dicta urbe gerat.

Ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui Metropolitanam Sedem Sancti Iacobi in Chile per Evangelii semitas diligenter ducis quique dignus Nobis videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem centesimae anniversariae memoriae ortus beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, quae illo die in urbe Sancti Salvatoris in America sollemni modo agetur. De pondere vitae testimoniique beati loquens, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii, Beata Maria Virgine intercedente, demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant, iustam et nobilem societatem aedificantes.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnes ibi congregatos salutes, Archiepiscopum praesertim Sancti Salvatoris in America ceterosque sacros Pastores, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, vicissim Nostram cum beati cultoribus necessitudinem significes.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere; a cunctis vicissim preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter adimpleamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Iulii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[01130-LA.01] [Testo originale: Latino]