www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione del 650° anniversario dell’arrivo nel Santuario di Trsat (Croazia) dell’immagine della Beata Vergine Maria donata da Papa Urbano V ai pellegrini croati a Loreto nel 1367 (Trsat, arcidiocesi di Rijeka, 1° luglio 2017), 24.06.2017


In data 29 aprile 2017, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Josip Bozanić, Arcivescovo di Zagabria, a Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione del 650° anniversario dell’arrivo nel Santuario di Trsat (Croazia) dell’immagine della Beata Vergine Maria, donata da Papa Urbano V ai pellegrini croati a Loreto nel 1367, in programma a Trsat il 1° luglio 2017.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Nikola Imbrišak, Cancelliere dell’arcidiocesi di Rijeka e Canonico Penitenziere della Cattedrale;

- Rev.do Fra Antun Jesenović, O.F.M., Guardiano del Convento di Trsat e Custode del Santuario.

Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Santo Padre ha inviato all’Em.mo Card. Josip Bozanić:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

IOSEPHO S.R.E. Cardinali BOZANIĆ

Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi

Sancta Dei Genetrix Virgo Maria, Mater Iesu Christi, cuius ipse Infans divinus beata ubera suxit (cfr Lc 11,27), eadem per saecula nutrivit et usque nutrit omnes sanctos suis uberibus tam plenis puro et immaculato lacte verae ac redundantis misericordiae (cfr Mathildis de Magdeburgo, Fluens lumen divinitatis I,22). Merito ergo primus inter Slavos catholicus populus Croatus, Christo eiusque Ecclesiae semper fidelis, filiali devotione colit inclitam Redemptoris Matrem, Advocatam fidelissimam Croatiae, quae tanta sollicitudine hunc populum custodit.

Tempore quidem quo Decessor Noster beatus Urbanus V, de Avenione redux Lauretum anno MCCCLXVII pie invisit, peregrinis ibidem obvenit Croatis, quorum fide valde permotus, suapte sponte venustam Deiparae imaginem eis donavit, ut Matris amabilis consolantem ac iuvantem praesentiam experirentur. Quae inde ab eis magna cum veneratione Tersatum allata est, ubi Lauretana Domus antea posita esse refertur.

Quamobrem et Nos toto corde cupimus comitari peregrinos, qui celebre petunt et antiquum archidioecesis Fluminensis sanctuarium Immaculatam Virginem Mariam ibidem pientissime veneraturi. Cum vero noverimus hoc anno sescentesimam et quinquagesimam incidere anniversariam memoriam illius diei quo memorata Dei Genetricis imago in Tersatense Sanctuarium pervenit, libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Ioannis Devčić, Archiepiscopi Metropolitae Fluminensis, ut Patrem Purpuratum ad singularem hanc celebritatem mitteremus maiore splendore, devotione animarumque lucro agendam.

Te igitur, Venerabilis Frater Noster, quem scimus prudentia et meritis onustum nec non Croatiae Nationis, Apostolicae Sedis totiusque Ecclesiae Catholicae per annos assiduum fidelem Ministrum, designare statuimus qui apud communitatem illam, Nobis carissimam, personam Nostram geras. Quapropter his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad sollemnem iubilaei celebrationem in sanctuario Dei Matris quod diximus die I proximi mensis Iulii peragendam.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi adstantes ferventer hortaberis ad Christum perseveranter sequendum Eiusque suavem Matrem pie venerandam, sicut his in regionibus mos est idemque ab antiquo servatur. Insuper salutationem Nostram transmittes etiam aliarum confessionum christianarum asseclis necnon adstantibus civilibus auctoritatibus.

Praeteriti temporis laudans plebis tuae de catholica fide et Mariali cultu strenua testimonia, omnes invitabis ad maiorum servandam spiritualem hereditatem filiisque proinde diligenter tradendam, valide sane intercedentibus sancto Nicolao Tavelić, beato Aloisio Stepinac ceterisque sanctis et beatis vestrae nobilis Nationis, ac potissimum Beatissima Deipara Virgine Maria, in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum (S. Franciscus Assisiensis, Salutatio Beatae Mariae Virginis 3).

Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem Tibi imprimis elargimur, Venerabilis Frater Noster, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[00997-LA.01] [Testo originale: Latino]