www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alle celebrazioni del 700° anniversario dell’ “enclave” dei Papi ad Avignone (23-25 giugno 2017), 17.06.2017


In data 22 aprile 2017, il Santo Padre Francesco ha nominato l’Em.mo Card. Paul Poupard, Presidente emerito del Pontificio Consiglio della Cultura, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del VII centenario dell’enclave dei Papi ad Avignone, in programma nei giorni 23-25 giugno 2017.

L’Em.mo Card. Paul Poupard sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguente ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Jean-Marie Gérard, Vicario Generale di Avignone

- Rev.do Can. Daniel Bréhier, Rettore della Cattedrale di Avignone

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD

Praesidi emerito Pontificii Consilii de Cultura

Suorum temporum variis condicionibus consideratis, Decessor Noster Ioannes XXII, qui ante fuerat etiam Archiepiscopus Avenionensis, Ecclesiae Catholicae electus Summus Pontifex, pro tempore in hac amoena Provinciae urbe sistere decrevit. Revera iam antea Praedecessor eius Clemens V ibidem suam Curiam collocaverat ipseque saepius moratus erat. Itaque Avenio beati Petri Successoribus quasi LXX per annos turbulento in aevo obtulit praesidium, unde Christi navem per historiae undas ducerent.

Cum autem septem saecula transacta sint a quo Ioannes XXII Civitatem Avenionensem sibi comparavit, videlicet ut iura Pontifici essent illic morandi, libere agendi aedesve exstruendi, hunc eventum congrue cupiens commemorare, Venerabilis Frater Ioannes Petrus Cattenoz, Archiepiscopus Avenionensis, humaniter petivit ut eminens Vir partes Nostras Avenione ageret.

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Praesidem emeritum Pontificii Consilii de Cultura, Galliae illustrem Filium itemque Ecclesiae venerandum Cardinalem, prorsus idoneum censemus, cui honorificam huiusmodi missionem fidenter concredamus. Quapropter his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ut Avenione diebus XXIII-XXV mensis Iunii hoc anno Nostram geras Personam in festiva recordatione ibidem olim exstantis Sedis Pontificum septingentesima anniversaria memoria magno cum decore celebranda.

Dum ergo sollemnibus celebrationibus Nostro nomine praesidebis, fideles ibi praesentes cohortaberis ad filialem dilectionem Ecclesiae Catholicae et Successoris beati Petri, cui Dominus ipse affirmavit: “Et Ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam” (Mt 16,18). Rogabis quoque eos ut Nostrum pergrave ministerium ex corde pleno amoris orationibus ad Deum elevatis cotidie sustineant, “quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum” (1 Pe 3,12). Nos verum toto animo tuam sustinebimus singularem missionem et iam nunc te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae, Matris Ecclesiae ac Reginae Pacis.

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque Nostrae benevolentiae testem, Avenionensi sedulo Pastori, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, publicis auctoritatibus omnibusque eventuum participibus nomine Nostro ex toto corde largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[00939-LA.01] [Testo originale: Latino]