www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera all’Inviato Speciale alla XI Assemblea Plenaria della Federazione delle Conferenze Episcopali dell’Asia (FABC) (Colombo, Sri Lanka, 28 novembre – 4 dicembre 2016), 21.11.2016


In data 24 settembre 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Telesphore Placidus Toppo, Arcivescovo di Ranchi (India), come Inviato Speciale del Santo Padre alla XI Assemblea Plenaria della Federazione delle Conferenze Episcopali dell’Asia (FABC), che si terrà a Colombo (Sri Lanka) dal 28 novembre al 4 dicembre 2016.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato dalla Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici dell’arcidiocesi di Colombo:

- Rev.do don Placidus DE SILVA, Vicario Episcopale per le relazioni esterne;

- Rev.do Don J.D. ANTHONY, Vicario Episcopale per l’individuazione e la formazione delle vocazioni alla vita sacerdotale e religiosa.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Telesphore Placidus Toppo:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

TELESPHORO PLACIDO S.R.E. Cardinali TOPPO

Archiepiscopo Metropolitae Ranchiensi

Animum utique ad antiqua referre iuvat, cum seduli Evangelii praecones ad Asianas oras appulerunt, benignissimi ipsius Salvatoris salutaria dona illis gentibus ministrantes. Regiones igitur apud illas Dei Verbi sparsum semen sapienter, divinae gratiae copiose irrigatum, se dilatavit, in feracem spicam processit et deinde in uberem messem.

Priora haec igitur ob oculos habens ac futura prospectans, Ecclesia quae est in Asia undecies congrediendum constituit, ut renovato animi studio divini Redemptoris largius adipiscatur beneficia. Idcirco XI Congressio Plenaria Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae (compendiatis litteris FABC nuncupata) iure meritoque agetur, quae dabit copiam animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Quapropter cum Venerabilis Frater Noster Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Metropolita Bombayensis ac FABC Praeses, rogavisset ut purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo coaduantio ílla elatius et spectabilius perageretur. Ad te ideo animum convertimus, illius Continentis inclitum filium, ad personam inibi. Nostram gerendam paratum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad XI Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcoporum Asiae proximis diebus XXVIII mensis Novembris - IV mensis Decembris in urbe Columbensi in Taprobane celebrandam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostrani benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Misericordiae iam Iubilaei sub finem fidelibus cunctis, spiritalibus huius insignis eventus fructibus repletis, Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[01869-LA.01] [Testo originale: Latino]