www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla consacrazione della nuova Cattedrale di Trondheim, in Norvegia, (19 novembre 2016), 12.11.2016


In data 17 settembre 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Cormac Murphy-O’Connor, Arcivescovo emerito di Westminster, ad Inviato Speciale del Santo Padre alla consacrazione della nuova Cattedrale della Prelatura territoriale di Trondheim (Norvegia), in programma il 19 novembre 2016.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

Rev.do Mons. Torbjørn Olsen, della Prelatura di Trondheim;
Rev.do Don Johannes Vu Mang Hung, sacerdote diocesano.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Cormac Murphy-O’Connor:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
CORMAC S.R.E. Cardinali MURPHY-O’CONNOR
Archiepiscopo Metropolitae emerito Vestmonasteriensi

Summa illa sollicitudo, quam omnium regimen Ecclesiarum beato Petro Apostolo afferebat, Nos etiam, qui universae Christi Ecclesiae gubernacula Dei voluntate tractamus, cotidie urget ut misericordia Dei, per terrarum orbem hoc Anno Iubilari in bono lumine collocata, manifestius in dies appareat omnibusque ab hominibus conspiciatur. Itaque omni ratione facere nitimur ut, praesertim cum occasiones sinunt Nos gaudium christifidelium praecipuo modo participare, viri ecclesiastici mittantur qui salutem Nostram pro Nobis impertiant ad laetitiam omnium augendam.

Ideo cum, ex postulatione Venerabilis Fratris Bernardi Evandri Eidsvig, C.R.S.A., Episcopi Dioecesis Osloënsis necnon Administratoris Apostolici Praelaturae Territorialis Trudensis, certiores facti simus de dedicatione novae ecclesiae cathedralis eiusdem Praelaturae Territorialis Trudensis, insignem volumus designare Praelatum qui, die XIX mensis Novembris insequentis, verba adhortationis omnibus adstantibus huic iucundae festivitati afferat. Quapropter ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui insigne servitium in bonum Ecclesiae tamquam Archiepiscopus Metropolita Vestmonasteriensis ac Pater Purpuratus obtuleris.

Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes dedicationis templi cathedralis Praelaturae Territorialis Trudensis, Sancto Olavo dicati. Omnes quippe huic eventui participes adhortaberis ut universorum donorum ex sanctii Patroni Norvegiae intercessione a Deo Patre impetratorum plene sint conscii eademque dona omnibus in natione Norvegica habitantibus impertienda possint conferre. Ergo Administratorem Apostolicum Trudensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam, quam etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes extendas volumus.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, quo magis omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus itemque ad omnes congregatos volumus pertinere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[01824-LA.01] [Testo originale: Latino]