www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione del 25° anniversario dell’Arcidiocesi di Minsk-Mohilev (Bielorussia) (Budslau, 1°-2 luglio 2016), 25.06.2016


In data 7 maggio 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Christoph Schönborn, O.P., Arcivescovo di Wien (Austria), ad Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione del 25° anniversario dell’erezione dell’Arcidiocesi di Minsk-Mohilev (Bielorussia), in programma a Budslau nei giorni 1° e 2 luglio 2016.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione Pontificia composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Don Aliaksandr Baryla, Parroco della parrocchia dell’Esaltazione della Santa Croce a Vileyka, Arcidiocesi di Minsk-Mohilev;

- Rev.do P. Viktar Haidukevich, S.D.B., Delegato Ispettoriale della Delegazione Salesiana in Bielorussia.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Christoph Schönborn:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
CHRISTOPHORO S.R.E. Cardinali SCHÖNBORN
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi, O.P.

Metropolitana Ecclesia Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum, quam Praedecessor Noster sanctus Ioannes Paulus II, illius regionis fidelium pastoralibus prospiciens necessitatibus, anno MCMXCI condidit, grato animo quintam et vicesimam celebrat institutionis memoriam. Dilecti istius ecclesialis communitatis fideles, Venerabili Fratre Thaddaeo Kondrusiewicz, diligenti sacrorum Antistite moderante, hunc eventum recolentes, spiritale iter, occasione etiam Iubilaei Misericordiae data, assidue prosequuntur Domini vocem studiose auscultantes. Multa revera adimplentur incepta, quae non solum hac in Metropolitana Ecclesia, sed etiam tota in Natione efficiuntur ut omnes Domini largitatem clare laudent atque incitamentum ad renovatam vitam experiantur sub Christi lumine assidue sequendam.

Memoratus Archiepiscopus Metropolita qui etiam munus Praesidis Conferentiae Episcoporum Bielorussiae exercet, humanissime rogavit ut aliquis eminens Vir mitteretur qui Nostras vices ibi gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Vindobonensem moderaris quique Ecclesiam in Bielorussia attente prosequeris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem quintae et vicesimae anniversariae memoriae institutionis dictae Metropolitanae Ecclesiae, quae in Sanctuario Nationali Mariano Budslaviae diebus I et II proximi mensis Iulii sollemni modo perficietur.

Eucharistiae praesidebis atque Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Certiores omnes ibi adstantes volumus facias Nos de multis vexationibus novisse quas christiani in Bielorussia tempore regiminis communistarum vixerunt, sed potissimum de alacri fide horum qui illo tempore pulcherrimum dederunt Christi Eiusque Ecclesiae dilectionis exemplum. Inter illos clare omnino Eminentissimus Dominus Casimirus S.R.E. Cardinalis Świątek excelluit, primus huius metropolitanae Sedis Archiepiscopus, intrepidus fidei defensor, qui usque ad pium obitum assidue Christum nuntiabat eiusque fideles per semitas Evangelii ducebat.

Optamus ut cuncti Bielorussiae fideles, brevem sed uberem Metropolitanae Ecclesiae historiam recolentes, novis viribus novoque studio praecepta divina cotidiana in vita servent atque pulchritudinem vocationis suae exemplo et verbo demonstrent.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iunii, anno MMXVI, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[01103-LA.01] [Testo originale: Latino]