www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale al XI Congresso Eucaristico Nazionale dell’Argentina (San Miguel de Tucumán, 16-19 giugno 2016), 04.06.2016


Il 16 aprile scorso è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Giovanni Battista Re, Prefetto emerito della Congregazione per i Vescovi e Presidente emerito della Pontificia Commissione per l’America Latina, come Inviato Speciale all’XI Congresso Eucaristico Nazionale dell’Argentina che, nel Bicentenario dell’Indipendenza, sarà celebrato nella città di San Miguel de Tucumán nei giorni 16-19 giugno 2016.

La Missione Pontificia che accompagnerà l’Inviato Speciale è composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do P. Jorge Alejandro Scampini, O.P., Teologo promotore della formazione permanente della Provincia Argentina dell’Ordine dei Predicatori;

- Rev.do Don Marcelo Ariel Lorca Albornoz, Rettore del Seminario arcidiocesano di Tucumán.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Giovanni Battista Re:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Praefecto emerito Congregationis pro Episcopis
necnon Praesidi emerito Pontificiae Commissionis pro America Latina

Ineffabilis misericordia Dei, qua mirum in modum hoc Anno Iubilaeo fruimur, quamque flagrantissimo amore omnibus hominibus per totum terrarum orbem cupimus largiri, iterum iterumque oculos Nostros figit in sacramento corporis et sanguinis Iesu Christi, quo, de multitudine miserationum Dei sperantes, Deum poscimus per dies ut partem aliquam habeamus cum sanctis Apostolis et Martyribus in caelo natis (cfr Canon Romanus). Quapropter pergratum fuit Nobis nuntium de Congressu Nationali Eucharistico Argentino nuper audire, ad quem multi confluent in urbe Sancti Michaëlis Tucumanensis inter dies XVI et XIX mensis Iunii insequentis.

Petitione igitur accepta a Venerabili Fratre, Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Iosepho Maria Arancedo, Archiepiscopo Archidioecesis Sanctae Fidei Verae Crucis necnon Conferentiae Episcopalis Argentinae Praeside, qua rogatur a Nobis ut aliquem Praesulem mittamus personam Nostram gesturum, ad te, Venerabilis Frater Noster, libenter decurrimus, quippe qui insigne servitium ad Ecclesiam in America Latina obtuleris utpote Praeses Pontificiae Commissionis pro America Latina. Etenim iustam hanc rogationem iudicantes eique adnuere volentes, Te hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes XI Congressus Nationalis Eucharistici Argentinae in urbe Sancti Michaëlis Tucumanensis dictis diebus habendas, bina quoque interveniente Argentinae independentiae saeculari memoria. Omnes quippe huius eventus participes adhortaberis ut, animis cum Iesu in Sacratissimo Sacramento nostrae redemptionis coniunctis, universorum donorum ex cibo caelesti recipiendorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre. Archiepiscopum Tucumanensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes ardentem benevolentiam.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut, Beatissima Virgine Maria intercedente, officium tibi concreditum diligenter expleas, ita ut omnes huius celebrationis participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS PP.

[00928-LA.01] [Testo originale: Latino]