www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale al IV Congresso Eucaristico Nazionale in Portogallo (Fatima, 10-12 giugno 2016), 30.05.2016


In data 21 maggio 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. João Braz de Aviz, Prefetto della Congregazione per gli Istituti di Vita Consacrata e le Società di Vita Apostolica, quale Inviato Speciale al IV Congresso Eucaristico Nazionale del Portogallo, che sarà celebrato a Fatima dal 10 al 12 giugno 2016.

La Missione Pontificia che accompagnerà l’Inviato Speciale è composta dai seguenti Ecclesiastici:

- Rev.do Don Carlos Manuel Pedrosa Cabecinhas, Rettore del Santuario di Fatima;

- Rev.do Padre Manuel Joaquim Gomes Barbosa, S.C.I., Segretario della Conferenza Episcopale Portoghese.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. João Braz de Aviz.

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI S.R.E. Cardinali BRAZ DE AVIZ
Praefecto Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae

Vitam aeternam ovibus suis daturus venit Christus, supremus Pastor, qui locutus est: «Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet umquam» (Io 6,35). Hominibus, tot angustiis tantisque malis vexatis, Ecclesia continenter viam ostendit salutis atque animabus delectabilem panem potumque praebet salutarem, immortalitatis pharmacum, a Domino Iesu in Novissima Cena constitutum.

Saluberrimo quidem de consilio novimus sacros Lusitaniae Praesules, simul cum universo populo, ad maioris momenti eventum proximo anno peragendum, centenariam scilicet memoriam Reginae Pacis apparitionum Fatimae, uti spiritalem praeparationem, sapiens propositum concepisse proximo mense Iunio IV Congressum Eucharisticum Nationalem perficiendi, cuius argumentum est: Eucharistia, fons misericordiae.

Ut autem huiusmodi Congressus maxima polleretur gravitate, Venerabilis Frater Noster Emmanuel S.R.E. Cardinalis Clemente, Patriarcha Lisbonensis atque Praeses Conferentiae Episcoporum Lusitaniae, a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram gerendam Nostramnque simul mentem ostendendam. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, curo iam antea deditam noverimus sollertem actuositatem tuam pro animarum bono et universalis catholicae Ecclesiae utilitate.

Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum Extraordinarium Nostrum designamus ad IV Congressus Eucharistici Nationis Lusitanae Fatimae diebus X-XII mensis Iunii Anno Misericordiae celebrationem. Hac autem nostra aetate, dum "anthropocentrismus depravatus dat locum vitae generi depravato... mirandum non est cum ubique adsit paradigma technocraticum et humanum imperium sine limitibus adoretur" (Laudato si’, 122) . Eo magis indigent homines vera humilique adoratione, quae coram Sanctissimo Sacramento fit. Ideo, sicut nos hortatus est sanctus Decessor Noster Ioannes Paulus II, "ad Deum confugiamus per Christum memores eloquiorum cantus Mariae «Magnificat», quae misericordiam extollunt «in progenies et progenies». Divinam imploremus misericordiam huius saeculi nostri hominibus! Ecclesia vero, quae ad Mariae exemplar in Deo hominum studet esse mater, efferat eadem hac prece maternam sollicitudinem suam fidentemque simul amorem, unde profecto nascitur gravissima precandi necessitas" (Dives in misericordia, 15). Et quo uberiores spiritales fructus Congressus recipiantur, Nos legationem tuam ardentibus precibus comitabimur. Tu verum Pastores et christifideles ad constantem Eucharistiae cultum sollicite cohortaberis et una cum iis pro Nobis quoque ibi orabis.

Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem; intercedente Beatissima Virgine Maria, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, eamque IV Congressus Eucharistici Nationalis Lusitaniae participibus, cunctisque Episcopis ibi congregatis, sacerdotibus, diaconis, seminarii alumnis, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis et civilibus auctoritatibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii, in sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[00899-LA.01] [Testo originale: Latino]

[B0389-XX.01]