www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva del bicentenario della consacrazione della Cattedrale Metropolitana di Santiago de Guatemala in concomitanza con il Congresso Eucaristico Arcidiocesano (Città di Guatemala, 31 maggio – 5 giugno 2016), 27.05.2016


In data 14 maggio 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Norberto Rivera Carrera, Arcivescovo di México, come Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva del bicentenario della consacrazione della Cattedrale Metropolitana di Santiago de Guatemala, in concomitanza con un Congresso Eucaristico Arcidiocesano, in programma nella Città di Guatemala dal 31 maggio 2016 al 5 giugno 2016.

La Missione che accompagnerà l’Inviato Speciale è composta dai seguenti Ecclesiastici dell’Arcidiocesi:

- Rev.do Don Eddy René Calvillo Paz, Cancelliere arcidiocesano;

- Rev.do Don José Luis Colmenares Samayoa, Parroco della Cattedrale.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Norberto Rivera Carrera:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

NORBERTO S.R.E. Cardinali RIVERA CARRERA

Archiepiscopo Metropolitae Mexicano itemque Mexici Primati

Insignis cathedralis ecclesia archidioecesis Sancti Iacobi in Guatemala, quae splendore et ornamentorum pulchritudine inter alia tempia enitet, anno MDCCCXV ab Excellentissimo Domino Francisco Raimundo Valentino de Casaus y Torres, 0.P., ante sollemnia Paschalia consecrata, maiore ratione celeberrima est inter Guatimalae tempia, metropolitana aedes constituta plurimosque orantes complectens Christifideles.

Quandoquidem CC anni praeterierunt a memorabili hoc eventu, Venerabilis Frater Ansgarius Iulius Vian Morales, S.D.B., Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Guatemala, humaniter postulavit ut ad ducentesimam anniversariam recordationem huius templi consecrationis sollemnius celebrandam, quae coniungitur cum Congressu Eucharistico Archidioecesano, Pater Purpuratus mitteretur Nostras vices acturus.

Nos ergo libenter huiusmodi petitioni annuimus teque, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum. Metropolitam Mexicanum et Mexicanae Nationis praestantissimum Filium, quem sedulum fidelemque Pastorem novimus, ad hanc sollemnem iubilarem festivitatem Missum Extraordinarium Nostrum destinamus, ut Nostram Personam geras in Congressu Eucharistico Archidioecesano a die XXXI mensis Maii usque ad diem V mensis Iunii compiendo, pariterque in celebranda ducentesima anniversaria memoria consecrationis ecclesiae cathedralis Sancti Iacobi in Guatemala.

Liturgicis ergo celebrationibus Nostro nomine congrue praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus apud populum edi possint, Nos legationem tuam precibus comitabimur. Tu vero Pastores et Christifideles ad servandam colendamque catholicam fidem et traditionem, Deiparae Sanctorumque cultum sollicito animo cohortaberis, sicut hucusque multos per annos maiores eorum hoc in loco fecerunt. Hoc sane maximi nunc videtur momenti, quoniam novae evangelizationis constanter urget necessitas sin-rulque veteres pretiosi humani christianique thesauri sunt servandi ac posterioribus diligenter tradendi. Memoria autem tenens Redemptoris Matrem in toto orbe esse Stellam novae evangelizationis, "in opere suo apostolico Ecclesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordibus quoque fidelium nascatur et crescat" (Lumen gentium, 65).

Quapropter intercedente Immaculata Virgine Maria, Patrona Americae, Benedictionem Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, Tibi in primis elargimur, Venerabilis Frater Noster, quam cum dilecto Archiepiscopo Metropolita Sancti Iacobi in Guatemala, civiLibus auctoritatibus et omnibus Congressus Eucharistici participantibus nomine Nostro amanter communices volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, che XXIV mensis Maii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS PP.

[00883-LA.01] [Testo originale: Latino]