www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre al Legato Pontificio per il Congresso Nazionale della Lituania sulla Misericordia (Vilnius, 6-8 maggio 2016), 30.04.2016


In data 9 aprile 2016, è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Pietro Parolin, Segretario di Stato, come Legato Pontificio per il Congresso Nazionale della Lituania sulla Misericordia, che sarà celebrato a Vilnius dal 6 al 9 maggio.

L’Em.mo Legato sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Kêstutis Latoža, Parroco della parrocchia di Santa Teresa e Rettore del Santuario della Vergine Maria, Madre di Misericordia, a Vilnius;

- Rev.do Don Andžej Šuškevic, Vice-Rettore del Seminario Maggiore “San Giuseppe” di Vilnius.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Pietro Parolin:

Lettera del Santo Padre

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Clemens est Deus et misericors, qui nullum relinquit in Se sperantem. Ipse veluti benevolus Pater quemcumque filium recipit ad paenitentiam reversum. Fideles vicissim misericordes sint oportet, ignoscentes ac iis subvenientes in difficultatibus versantibus et quibusvis angustiis laborantibus.

Probando utique de consilio novimus Congressum Nationalem Misericordiae in Lituania diebus VI-VIII proximi mensis Maii Vilnae celebratum iri. Id merito quidem fit, cum ibidem insignis sancta soror Faustina pingendam curavit Iesu misericordis imaginem. Ibidem Sanctuarium etiam est extollendum Matri Misericordiae dicatum.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc salienti e fonte Redemptoris copiosiorem recipiant gratiam.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque petente Venerabili Fratre Gintaras Grušas, Archiepiscopo Vilnensi, Lituaniae Episcoporum Conferentiae Praeside, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quocum consilia Nostra communicare crebro solemus, quique aptissimus praestabilisque videris ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Legatum Nostrum constituimus et nominamus ad Congressum Nationalem Misericordiae in Lituania diebus VI-VIII mensis Maii Vilnensi in urbe celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ut Iubilaeo interveniente hoc Misericordiae, cuncti ad pietatem, humanitatem, liberalitatem incitentur. Universis igitur participibus fidelibusque inibi omnibus voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad miserentem Salvatorem reperiendum et ad caelestem Matrem invocandam, superna beneficia ut consequantur. Tibi in primis Benedictionem Apostolicam fraterno ex animo impertimus, quam omnibus Congressus participibus Nostro nomine auctoritateque transmittas volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Aprilis, anno MMXVI, Iubileo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[00709-LA.01] [Testo originale: Latino]