www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva dell’Ottava di Nostra Signora Consolatrice degli Afflitti nel 350° anniversario dell’elezione a Patrona della città di Lussemburgo (1° maggio 2016), 23.04.2016


Il 9 marzo scorso è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Rainer Maria Woelki, Arcivescovo di Köln, ad Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione conclusiva dell’Ottava di Nostra Signora Consolatrice degli Afflitti, nel 350° anniversario dell’elezione a Patrona della città di Lussemburgo, in programma il 1° maggio 2016.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato dalla Missione Pontificia composta da:
- Rev.do Mons. Théophile Walin, Canonico onorario;
- Rev.do Don Tom Kerger, Vicario Episcopale per il processo sinodale.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Rainer Maria Woelki:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
RAINERIO MARIAE S.R.E. Cardinali WOELKI
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Maternitatis officium Mariae concreditum Populum Dei impellit ut filiorum more fidenter ad eam confugiat quae promptam semper paratamque se praebet ad eius preces materno amore exaudiendas et ad ei succurrendum auxilio efficaci. Etenim christifideles eam invocare consueverunt ut "Consolatricem afflictorum" ad impetrandum in aerumnis solacium, in aegritudine levamen in morbisque salutem. Insuper ipsa, a peccatorum labe prorsus libera, christifideles continenter adiuvat ut peccatum firmo proposito devincant.

Non igitur sine quadam providentia accidit quod, ipso Iubilari Anno quo misericordia Domini studiosius annuntiatur, trecentesimus et quinquagesimus dies anniversarius electionis Mariae Consolatricis afflictorum tamquam Patronae Luxemburgi commemoratur, quippe quae magna imbuat nos spe salute perfruendi necnon venia utendi. Ideo incolae Luxemburgenses rite oculos suos attollent ad Consolatricem afflictorum sollemni convenienti die Sancti Ioseph, scilicet Kalendis Maiis, cum, gratum de beneficiis tria et dimidia saecula acceptis animum ostendentes, finem octavae Marianae faciant.

Magno igitur gaudio pro eorum parte affecti, volumus enixas populo Luxemburgensi depromere Nostras gratulationes cum hanc opportunitatem habuerint in divina gratia proficiendi. Enimvero Venerabilis Frater Ioannes Claudius Hollerich, SI, Archiepiscopus Luxemburgensis, postulavit ut quendam insignem Praelatum designaremus qui, die ipso I mensis Maii insequentis, verba adhortationis omnibus huic iucundo eventui adstantibus afferat. Iustam hanc rogationem iudicantes eique adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui insigne servitium in bonum Ecclesiae tamquam Archiepiscopus Metropolita Coloniensis ac Pater Purpuratus offeras. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes finis octavae Mariae Consolatrici afflictorum in urbe Luxemburgensi dicatae. Omnes porro huius eventus participes adhortaberis ut, animis cum sanctissimi misericordiarum Domini animo coniunctis, universorum donorum ex intercessione Beatissimae Virginis Mariae a Deo Patre ìmpetratorum piene sint conscii eaque ceteris impertiantur. Archiepiscopum Luxemburgensem aliosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Instanti denique prece omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes hanc celebrationem participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes illic congregatos volumus pertinere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Aprilis, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[00653-LA.01] [Testo originale: Latino]