www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva dell’Anno Innocenziano (Spinazzola, 13 marzo 2016), 11.03.2016


Il 27 febbraio scorso è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Francesco Monterisi, Arciprete emerito della Basilica Papale di San Paolo fuori le mura, ad Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione conclusiva dell’Anno Innocenziano, indetto nel IV centenario della nascita di Papa Innocenzo XII, che si terrà a Spinazzola domenica 13 marzo.

L’Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta da:

- Rev.do Don Michele Lombardi, Parroco della parrocchia di San Pietro Apostolo (Chiesa Madre) a Spinazzola e Rappresentante della Zona Pastorale di Spinazzola-Poggiorsini;

- Rev.do P. Giovanni Iasi, O.F.M. Conv., Parroco della parrocchia di Maria SS. Annunziata a Spinazzola.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Francesco Monterisi:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MONTERISI
Archipresbytero olim Basilicae Papalis Sancti Pauli extra Moenia

Ad instar Patris misericordis, qui de cunctis oppressis, indigentibus aliisque mala patientibus maximam iugiter habet curam, illustris Decessor Noster Innocentius XII valde sollicitus fuit ut Ecclesiae sui temporis filios verbo ac potissimum exemplo hoc doceret quod iam multo ante elato regi pagano Deus per prophetam suaserat: “Redime iniquitates tuas misericordiis pauperum” (Dn 4,24).

Nunc autem, occurrente Iubilaeo Misericordiae, in quo omnes homines enixe cohortamur ut sint misericordes sicut Pater, laeto animo accepimus petitionem Venerabilis Fratris Ioannis Ricchiuti, Archiepiscopi-Episcopi Altamurensis-Gravinensis-Aquavivensis, qui nuper humane a Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum mitteremus ad Spinatiolam, id est nativum locum memorati Pontificis Innocentii XII, ubi mox sollemniter concludetur Annus Innocentianus, quarto saeculo ab eiusdem ortu elapso incohatus. Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate expleta pro Ecclesiae et Apostolicae Sedis utilitate insignem te confirmasti Domini Iesu ministrum, qui insuper eadem in regione Apulia cunabula habuisti, fidentes recurrimus teque his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad illam celebrationem destinamus.

Volumus ergo ut vices Nostras agas atque die XIII proximi mensis Martii, qui Nobis quoque tres abhinc annos post electionem factus est peculiaris ac memorandus, Spinatiolae liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesideas et sacerdotes fidelesque adstantes suaviter horteris ad Christi eximiam bonitatem sequendam atque Beatissimam Virginem Mariam Matrem Misericordiae pie venerandam, sicut his in regionibus maioribus semper erat consuetudo. Demum Provido Caelesti Patri imo ex corde gratias agere oportet pro hoc magno Pastore universali, qui iubilaeo anni MDCC Petrinum suum ministerium pie conclusit.

Scias profecto volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos precibus esse comitaturos. At orationes vicissim exposcimus pro gravi Nostro Petrino munere fideliter exercendo. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, dilectis filiis filiabusque nobilis regionis Apuliae omnibusque hanc gratam commemorationem participantibus nomine Nostro peramanter largiaris velimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Februarii, anno MMXVI, Pontificatus Nostri tertio.

FRANCISCUS

[00383-LA.01] [Testo originale: Latino]