www.vatican.va

Back Top Print


LETTERA DEL SANTO PADRE AL CARD. LEONARDO SANDRI, DELEGATO A PRESIEDERE LA CELEBRAZIONE PER LA CONFERMA PUBBLICA DELLA COMUNIONE ECCLESIASTICA AL NUOVO PATRIARCA DELLA CHIESA CALDEA, 03.02.2013


LETTERA DEL SANTO PADRE AL CARD. LEONARDO SANDRI DELEGATO A PRESIEDERE LA CELEBRAZIONE PER LA CONFERMA PUBBLICA DELLA COMUNIONE ECCLESIASTICA AL NUOVO PATRIARCA DELLA CHIESA CALDEA

Pubblichiamo di seguito la Lettera inviata dal Santo Padre Benedetto XVI al Prefetto della Congregazione per le Chiese Orientali, Em.mo Card. Leonardo Sandri, con cui lo nomina Suo Delegato a presiedere domani, nella Basilica Vaticana, la Celebrazione Eucaristica per la conferma della Comunione Ecclesiastica a Sua Beatitudine Louis Raphaël I Sako, canonicamente eletto Patriarca di Babilonia dei Caldei:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro
Leonardo S.R.E. Cardinali SANDRI
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus

 

Romani Pontifices Decessores Nostri, ut probe est notum, fraterna caritate et sollicito studio per saecula Patriarchas Orientalium Ecclesiarum cum beati Petri Sede plenam communionem habentes prosecuti sunt.

Laetum vero nuntium est Nobis allatum Suam Beatitudinem Aloisium Raphaëlem I Sako, nuper electum Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum, antiquum morem secutum, a Nobis petere ut haec plena ecclesiastica communio cum Sede Romana confirmetur. Nos, cupientes illi fidelibusque catholicis chaldaeis dilectionem Nostram, existimationem et affectum ostendere, magnam martyrum ac fidei testium multitudinem Ecclesiae Babylonensis Chaldaeorum occasione data commemorare desideramus. Hereditas haec non est dissipanda atque imitationis renovato proposito demandanda, signum quidem sanctitatis quae Ecclesiae mysterium aptius patefacit.

Vellemus itaque una cum Sua Beatitudine Eucharisticam oblationem celebrare. Sed, cum gravibus de causis impediti simus, te, Venerabilis Frater Noster, qui scite ac sedule praees Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus, Delegatum Nostrum nominamus, qui proximo die in Basilica Vaticana, Nostro nomine cum Venerabili Patriarcha sacram Synaxim celebres in signum constitutae ecclesiasticae communionis, eum debito honore suscipiens eique Nostram fervidam salutationem referens.

Denique, dum Suae Beatitudini fraternum rependimus sacrum osculum, tibi, Venerabilis Frater Noster, Praesulibus Synodi Chaldaeae et omnibus sacro ritui interfuturis Apostolicam Benedictionem impertimur supernorum munerum conciliatricem ac signum Nostrae dilectionis in Christo Domino.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, A.D. MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP XVI

[00201-07.01] [Testo originale: Latino]

[B0070-XX.01]