www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE AL SUO INVIATO SPECIALE PER IL 600° ANNIVERSARIO DELLA CREAZIONE DELL’ARCIDIOCESI DI LEOPOLI DEI LATINI (LVIV, 8 SETTEMBRE 2012), 01.09.2012


LETTERA DEL SANTO PADRE AL SUO INVIATO SPECIALE PER IL 600° ANNIVERSARIO DELLA CREAZIONE DELL’ARCIDIOCESI DI LEOPOLI DEI LATINI (LVIV, 8 SETTEMBRE 2012)

 In data 11 agosto 2012 il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l'Em.mo Card. Jozef Tomko, Prefetto emerito della Congregazione per l'Evangelizzazione dei Popoli, Suo Inviato Speciale per il 600° anniversario della creazione dell'Arcidiocesi di Leopoli dei Latini, in programma a Lviv (Ucraina) sabato 8 settembre 2012. 

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta da:
- Rev.do Gerard Liryk;
- Rev.do Anatol Szpak,

 Riportiamo di seguito la Lettera del Papa all’Em.mo Card. Jozef Tomko:

 ● LETTERA DEL SANTO PADRE

 Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto emerito

 Sexcentesimus recolitur annus ex quo tempore Archiepiscopalis Metropolitana Ecclesia Leopolitana est condita. Remotis illis temporibus illa ad loca benignissimi Domini salus comportata est. Spiritale illud sparsum semen, divina suffragante gratia, grandescere valuit atque uberes ferre fructus. Nec nostra aetate Decessoris Nostri beati Ioannis Pauli II defuit incitamentum qui illuc se contulit, animum christianorum addens ad Redemptoris sequelam probandaque proposita tenenda.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congrua ratione celebretur, quo fidelium voluntates impensius ad salubria consilia vertantur et virtutum christianarum studium roboretur, unde tota ecclesialis inibi compages verbis praeceptisque Salvatoris plenius imbuatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabili Fratri Miecislao Mokrzycki, Archiepiscopo Metropolitae Leopolitano Latinorum, subvenire libenter cupientes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat, venturo potissimum die VIII mensis Septembris, cum Leopoli sollemnia agentur et sancti Iacobi Strepa reliquiae per urbis vias ferentur.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus gerendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut animi mentesque renoventur ac insigni pietate locupletentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris cupimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia laetabilisque temporis signum.

 Ex Arce Gandulfi, die VIII mensis Augusti, anno MMXII Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP. XVI

[01087-07.01] [Testo originale: Latino]

[B0482-XX.01]