www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE AL SUO LEGATO PONTIFICIO PER LA CONSACRAZIONE DELLA CATTEDRALE DI KARAGANDA (KAZAKHSTAN, 9 SETTEMBRE 2012), 01.09.2012


LETTERA DEL SANTO PADRE AL SUO LEGATO PONTIFICIO PER LA CONSACRAZIONE DELLA CATTEDRALE DI KARAGANDA (KAZAKHSTAN, 9 SETTEMBRE 2012)

In data 7 luglio 2012 il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Angelo Sodano, Decano del Collegio Cardinalizio, Suo Legato Pontificio per la consacrazione della Cattedrale di Karaganda (Kazakhstan), prevista per il 9 settembre 2012.

Il Cardinale Legato Pontificio sarà accompagnato da una Missione composta da:
- S.E. Mons. Athanasius Schneider, O.R.C., Vescovo Ausiliare di Astana;
- Rev.do Mons. Konrad Krajewski;
- Sig. Prof. Giovanni Rocchi.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Papa all’Em.mo Card. Angelo Sodano:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Collegii Cardinalium Decano

Grato laetoque animo nuper accepimus proximo mense Septembri in praeclara urbe Karagandensi cathedrale templum sollemni modo consecratum iri. Illo die tum Cazakistaniae sacri Praesules et presbyteri tum Christifideles laici gratias omnipotenti Deo agent ob tanta Eius beneficia quae superiores per annos toti inibi christianae communitati largiri est dignatus.

Cum de eventu magni momenti agatur, Excellentissimi huius Nationis sacrorum Antistites nec non ipse Reipublicae Praeses humanissime Nosmet Ipsos invitaverunt ut, felici data occasione consecrationis cathedralis, pastorale iter in Cazakistaniam faceremus, Evangelium Christi dilectis fratribus sororibusque ibi adstantibus praedicaturi.

Grati omnino de invitatione ista, aliquem potius eminentem decrevimus virum quaerere, qui Nostras vices Karagandae posset gerere Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui olim munus Secretarii Status studiose exercuisti et nunc Decanus es Collegii Cardinalium quique die XVIII mensis Maii anno MMIII primum lapidem huius cathedralis templi aedificandi benedixisti, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad consecrationem dictae ecclesiae, quae die IX proximi mensis Septembris in memorata urbe perficietur.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.

Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Episcopo nominatim Karagandensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus christifidelibusque laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles auctoritates nec non aliarum religionum asseclas extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum studiose fovent.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Arce Gandulfi, die XXVII mensis lulii, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

[01086-07.01] [Testo originale: Latino]