www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DELL’ARCIDIOCESI DI AYACUCHO (PERÚ), 11.07.2009


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DELL’ARCIDIOCESI DI AYACUCHO (PERÚ)

In data 23 maggio 2009, il Santo Padre ha nominato l’Em.mo Card. Juan Luis Cipriani Thorne, Arcivescovo di Lima, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del IV centenario dell’Arcidiocesi di Ayacucho (Perú), che avranno luogo il 20 luglio 2009.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta da:

- Rev.do Sacerdote Javier Obón Molinos, Vicario Generale dell’Arcidiocesi;

- Rev.do P. Jorge Villarán Mendoza, S.I., Presidente della Commissione Arcidiocesana per la Vita Consacrata (CONFER-Ayacucho).

Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Papa ha inviato all’Em.mo Card. Juan Luis Cipriani Thorne:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro

IOANNI ALOISIO S.R.E. Cardinali CIPRIANI THORNE

Archiepiscopo Limano

Quadringentesimus iam appetit annus ex quo tempore dioecesis Huamangensis Decessoris Nostri Pauli V de voluntate condita est, cui postea Ayacuquense nomen est inditum, quamque proinde Paulus VI, recolendae memoriae, ad archidioecesis dignitatem evexit. Haec ad loca Evangelii nuntius quondam allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis. Spiritale illud sparsum semen mox grandescere valuit atque uberes ferre fructus.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis probandisque illis instantibus exemplis, permovendi.

Ipsius igitur Domini benignitate, mensis Iulii XX die Ayacuquensi in archidioecesi sollemnis erit a condita illa ecclesiali communitate, quarto exacto saeculo, commemoratio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, copiosam segetem fundat et laetiores dies pacis prosperitatisque, communi de sententia, experiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Venerabili Fratri Aloisio Abilio Sebastiani Aguirre, S.M., Ayacuquensi Archiepiscopo, subvenire libenter cupientes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, quandoquidem loca illa prorsus tibi sunt cognita ac plane novisti illarum gentium mentem consiliaque. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS PP. XVI

[01118-07.01] [Testo originale: Latino]