Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL CENTENARIO DEL CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DI ST. LOUIS (U.S.A.), (15-16 GIUGNO 2001), 09.06.2001


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL CENTENARIO DEL CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DI ST. LOUIS (U.S.A.), (15-16 GIUGNO 2001)

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Papa al Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del Centenario del Congresso Eucaristico Nazionale di St. Louis (U.S.A.), in programma nella medesima città il 15 e 16 giugno 2001:

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. Cardinali SCHOTTE

Secretario Generali Synodi Episcoporum

Recordantes Nos iucundissima cum memoria de pastorali Nostra salutatione inter dilectum gregem Sancti Ludovici et apud eius amatum Pastorem Venerabilem Fratrem Iustinum Rigali, nuper cognovimus centesimum annum celebratum iri a Eucharistico Congressu totius Nationis ibidem felicissime peracto.

Ut igitur quadam Nostra veluti praesentia nova idem eventus praeclarus et memorabilis etiam hoc anno anniversario decoretur magisque honoretur, Legatum Nostrum atque Personae Nostrae testem interesse sollemnibus volumus, quae proximi mensis Iunii die XV et XVI eadem in urbe instituentur, quibus laetissimus audivimus fore ut decena Christifidelium milia adsistant.

Te igitur cogitamus, Venerabilem Fratrem Nostrum, idoneum esse aptumque qui Nostras ibidem partes et loquendi et agendi laudabiliter expleas. His itaque Litteris te libentes destinamus Missum Extraordinarium Nostrum ad ritus centenariae recordationis Congressus Eucharistici Nationalis memoratis illic diebus. Pro Nobis ergo adstabis inter Pastores Nobis carissimos ac fideles, Nostram mentem de mysterii eucharistici momento ac pondere in christianorum vita inculcabis, et consalutatione fraterna Nostra Apostolicam Benedictionem, sicut et Nos duobus abhinc annis, universae Sancti Ludovici communitati catholicae impertieris.

Hoc tibi fidenter committentes interloquendi officium te salutamus ac benedicendo pariter munus hoc feliciter salutariter absoluturum confidimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS II

[00976-07.01] [Testo originale: Latino]