Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


DECRETO DELLA CONGREGAZIONE DEL CULTO DIVINO E LA DISCIPLINA DEI SACRAMENTI SULLA MUTATA DENOMINAZIONE DELLA II DOMENICA DI PASQUA, 23.05.2000


DECRETO DELLA CONGREGAZIONE DEL CULTO DIVINO E LA DISCIPLINA DEI SACRAMENTI SULLA MUTATA DENOMINAZIONE DELLA II DOMENICA DI PASQUA

Il Santo Padre Giovanni Paolo II ha disposto per la II Domenica di Pasqua dell’Anno Liturgico la seguente denominazione: "II Domenica di Pasqua o della Divina Misericordia".

Pubblichiamo di seguito il Decreto della Congregazione del Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti:

DECRETUM

Misericors et miserator Dominus (Ps 111, 4), qui propter nimiam caritatem, qua dilexit nos (Eph 2, 4), Unigenitum suum nobis ineffabili bonitate Redemptorem donavit, ut per eiusdem Filii mortem et resurrectionem aeternae vitae aditum humano generi reseraret, atque misericordiam suam in medio templi sui suscipientes, filii adoptionis laudem eius in fines terrae exaltarent.

Nostris autem temporibus christifideles multis ex orbis partibus, in cultu divino et praesertim in celebratione paschalis mysterii, in quo Dei pietas erga omnes homines maxime relucet, cupiunt divinam illam misericordiam exaltare.

Quae vota excipiens, Summus Pontifex Ioannes Paulus PP. II benigne disposuit, ut in Missali Romano posthac titulo Dominicae II Paschae addatur denominatio "seu de Divina Misericordia", praescribens etiam ut ad celebrationem liturgicam eiusdem Dominicae quod attinet, adhibendi semper sint textus qui in eodem Missali et in Liturgia Horarum Ritus Romani pro illa die inveniuntur.

Haec statuta Summi Pontificis Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc nota facit ut ad effectum adducantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 5 mensis Maii anno MM.

Georgius A. Card. Medina Estévez

Praefectus

Franciscus Pius Tamburrino

Archiepiscopus a Secretis

[01176-01.01]