www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Carta del Santo Padre al enviado especial en la beatificación de los mártires Mons. Pierre Claverie O.P., obispo de Orán y de 18 compañeros (religiosos y religiosas) en Argelia, 05.12.2018

El 29 de noviembre de 2018, el Santo Padre Francisco nombró a S.E. el cardenal Giovanni Angelo Becciu, Prefecto de la Congregación de las Causas de los Santos, su enviado especial en la celebración eucarística que presidirá el 8 de diciembre de 2018 en el santuario de Notre-Dame de Santa Cruz en Orán (Argelia) con motivo de la beatificación de los mártires Mons. Pierre Claverie O.P., obispo de Orán y de dieciocho compañeros (religiosos y religiosas).

El enviado especial estará acompañado por una misión pontificia compuesta por los siguientes eclesiásticos:

1. Mons. Jean Landousies, Oficial de la Sección de Asuntos Generales de la Secretaría de Estado.

2. Don Marco Marchetti, Agregado de la nunciatura apostólica en Argelia.

Publicamos a continuación la carta del Santo Padre Francisco a S.E. el cardenal Giovanni Angelo Becciu:

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI ANGELO S.R.E. Cardinali BECCIU
Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto

Ipse Iesus, Dei Filius, qui persecutionem et crudelem mortem in cruce sine ulla culpa passus est, discipulis suis palam nuntiavit: “Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur” (Io 15,20). Quae verba per saecula confirmata sunt variis in regionibus et modis. Verumtamen “persecutiones re non pertinent ad praeteritum tempus, quoniam etiam hodie eas patimur, tum modo cruento, sicut tot martyres nostrae aetatis, cum modo subtiliore, per calumnias et falsitates” (Gaudete et exsultate, 94).

Ecclesia semper peculiari devotione coluit martyres, qui fidem et caritatem erga Dominum Iesum usque ad sui sanguinis effusionem sunt testati. Optimam autem occasionem ad huiusmodi martyrum venerationem aestimationemque confirmandam praebet nunc sollemnis ritus beatificationis Venerabilium Servorum Dei Petri Luciani Claverie, O.P., Episcopi Oranensis, et XVIII Sociorum, religiosorum et religiosarum, martyrum, qui in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis hoc anno peragetur in Sanctuario Dominae Nostrae de Sancta Cruce in urbe Oranensi.

Idcirco libenter concedimus petitioni Venerabilis Fratris Pauli Desfarges, S.I., Archiepiscopi Metropolitae Algeriensis, ceterorumque Episcoporum Algeriae, qui enixe poposcerunt ut Patrem Purpuratum mitteremus ad Personam Nostram ibi gerendam die beatificationis Martyrum Ecclesiae Algerianae, videlicet die VIII mensis Decembris. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris ad memoratam celebrationem te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui peritia emines atque veluti Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum inter proximos Nostros cooperatores numeraris.

Debita quidem laude cumulabis horum beatorum Martyrum testificationem, qui veluti evangelica grana germinaverunt et huius terrae deserta pulcherrimis virtutum floribus ornaverunt. Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque adstantes hortaberis ad Christum omni fiducia assequendum iisque animum bonum facies, quia Ipse est Deus omnipotens suos comitans discipulos, sicut asserit in Evangelio: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. [...] Et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28,18.20). Fraternam demum Nostram salutationem transmittes aliarum religionum asseclis cunctisque bonae voluntatis hominibus.

Nos precibus hanc tuam sustinemus magni ponderis missionem, Venerabilis Frater Noster, dum te committimus potentibus intercessionibus Immaculatae Virginis Mariae et novorum Beatorum qui in periculo, occisoribus ignoscentes, magis vitam aeternam amaverunt, et nunc gaudentes “habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum” (S. Augustinus, Sermo 302,7). Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, dilectis quoque Pastoribus et Christifidelibus illic congregatis cunctisque hunc eventum participantibus amanter largiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Decembris, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

FRANCISCUS