www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Carta del Santo Padre al Enviado Especial en la coronación de la imagen de la “Virgen Salud de los Enfermos” en la catedral-santuario de la diócesis de Ṥwidnica (Polonia) en el centenario de las apariciones de la Virgen de Fátima (13 de mayo de 2017) , 06.05.2017

El pasado  11 de marzo  de 2017, se publicó el nombramiento  del Emmo.  Cardenal Zenon Grocholewski, Prefecto emérito de la Congregación para la Educación Católica, como enviado especial del Santo Padre  a la ceremonia de  coronación de la imagen de la “Virgen Salud de los Enfermos” en la catedral-santuario de la diócesis de  Ṥwidnica (Polonia)  en programa el  13 de mayo de  2017 en el centenario de las apariciones de la Virgen de Fátima (13 de mayo de 2017).

El Emmo. Cardenal  Zenon Grocholewski estará acompañado por una misión compuesta por los siguientes eclesiásticos :

- Rev.do Mons. Stanisław Zdzisław Chomiak, Canciller de la Curia diocesana de Ṥwidnica.

-Rev.do Mons. Jan Baginski, ex párroco de la parroquia de los  Santos Estanislao, obispo y mártir y  Wacław, mártir  en Ṥwidnica.

 

Publicamos a continuación la carta del Santo Padre al enviado especial:

 

Carta del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

ZENONI S.R.E. Cardinali GROCHOLEWSKI

Congregationis de Institutione Catholica Praefecto Emerito

 

            Veniens centum ante annos die XIII mensis Maii in Fatimensi loco Mater Salvatoris, parvos per pueros homines omnes, potissimum vero christianos, ad sinceram conversionem, paenitentiam agendam, assiduam orationem suoque Immaculato Cordi consecrationem sollicite monuit, sic viam indicans ad pacem restituendam animasque plurium peccatorum ab aeterna damnatione salvandas. Quo die Nos, vestigia sequentes Praedecessorum Nostrorum, illic una cum piorum peregrinorum turba, Reginam Pacis venerabimur et precabimur.

            Novimus autem ex litteris Venerabilis Fratris Ignatii Dec, Episcopi Suidniciensis, eius in Cathedrali Ecclesia eodem die claram imaginem Beatae Virginis Mariae coronatam iri, nempe diadematibus quae tempore visitationis in Polonia Ipsimet die XXVIII mensis Iunii superiore anno Czenstochoviae benediximus. Egregius hic Praesul petivit humanissime ad sollemniorem efficiendum memoratum coronationis ritum magisque honorandam Dei Genetricem ut Nos Patrem Purpuratum seligeremus, qui apud celebre hoc Suidniciense sanctuarium personam Nostram gerat. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, dilectae Poloniae Nationis eminentem Filium, qui Nostris Decessoribus et Nobis tot per annos aderas operam praestando in cura cotidiana universae Ecclesiae, ad hanc honorificam sane missionem destinamus. Quapropter hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad supra dicti ritus incoronationis officium sollemni modo die XIII proximi mensis Maii Suidniciae peragendum.

            Liturgicis celebrationibus praesidebis Nostramque benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem communitatis Pastori. Populum deinde congregatum prudenter hortaberis ut Beatissimam Virginem Mariam, ibidem sub titulo Salutis Infirmorum invocatam, pientissime colant, cotidie rosarium precantes, et se suasque familias et communitates maternae custodiae offerant ipsius “Quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol” (Ct 6,10). Singulari hoc die licet breviter recordari plurimos per saecula credentes, variis morbis vel moeroribus afflictos, qui eius potentem intercessionem haud inaniter invocabant, inter quos numeratur etiam certus sodalis Societatis Iesu Franciscus Paravicinus, saeculo XVII inopinate sanatus, qui inde cultum Matris Dei in hac memorata Suidniciensi imagine sustinuit.

            Ceterum hic eventus magni videtur momenti, quoniam iuvenis dioecesis, tertio inito christianae aetatis millennio constituta, per aestimabile hoc sanctuarium conferre valde potest ad semper catholicae Silesiae fidem roborandam. Utinam ergo populus illuc conveniens multa inveniat omne genus auxilia, sed plurimas quoque afferat laetitias moerenti Deiparae eiusque divino Filio, qui “in sole posuit tabernaculum suum” (cfr Ps 19,5).

            Nos profecto precibus comitabimur tuam missionem, dum iam nunc fidentes te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis et Poloniae Reginae. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam, vicissim pro gravi Nostro Petrino ministerio exercendo preces postulantes.

 

            Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Martii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

FRANCISCUS