www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla consacrazione del Santuario di Sant’Agostino d’Ippona recentemente restaurato nel centenario dell’elevazione a Basilica (Annaba, Algeria, 2 maggio 2014), 26.04.2014


Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alla consacrazione del Santuario di Sant’Agostino d’Ippona recentemente restaurato nel centenario dell’elevazione a Basilica (Annaba, Algeria, 2 maggio 2014)

In data 15 marzo 2014 è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Jean-Louis Tauran, Presidente del Pontificio Consiglio per il Dialogo Interreligioso, a Inviato Speciale del Santo Padre alla consacrazione del Santuario di Sant’Agostino d’Ippona ad Annaba (Algeria), recentemente restaurato, che avrà luogo il 2 maggio 2014, nel centenario della sua elevazione a Basilica.

L’Em.mo Card. Jean-Louis Tauran sarà accompagnato dalla Missione Pontificia composta dai seguenti Ecclesiastici:

- Mons. Christian Mauvais, Vicario Generale dell’arcidiocesi di Alger;

- Don Michel Guillaud, della diocesi di Constantine/Hippone.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro

IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN

Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praesidi

Centesimo recurrente anno ab elevatione Sanctuarii Sancti Augustini in Annaba, quae olim Hippo appellabatur, ad gradum basilicae minoris, dignum omnino videtur singulare hoc faustum eventum sollemni modo memorari. Agitur enim de urbe vetusta Africae testimonio tot christianorum necnon vita et multiplici navitate praeclari auctoris Confessionum illustrata. Gaudentes igitur notitiam percepimus sacra millam aedem in honorem eius Deo aedificatam nuper renovatam esse beneficio potissimum societatum Algeriae et Francogalliae nec non plurimorum hominum bonae.voluntatis.

Ad maiorem profecto honorem tribuendum faustae celebrationi Venerabiles Fratres Ghaleb Bader, Archiepiscopus Metropolita Algeriensis, Claudius Rault, M. Afr., Episcopus Laghuatensis, Paulus Desfarges, S.L, Episcopus Constantinianus, et Ioannes Paulus Vesco, O.P., Episcopus Oranensis, Nosmet Ipsos humanissime invitaverunt ad inaugurationem nuper restaurati sacri aedificii peragendam. Grati omnino de invitatione ista, aliquem potius eminentem decrevimus virum quaerere, qui Nostras vices in Annaba posset gerere Nostramque erga fideles terram Algeriensem incolentes dilectionem manifestare.

Ad Te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui Gallicae Nationis praestantissimus es filius Nobisque carissimus, quiqueiam tot per annos Romae ministeriumtuum fideliter praestas in Sedis Apostolicae et universalis Ecclesiae utilitatem, nunc veluti Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praeses. Quapropter hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM te nominamus ad sollemnem celebrationem inaugurationis nuper renovati Sanctuarii Sancti Augustini in Annaba, in centesima videlicet memoria elevationis istius ecclesiae ad gradum basilicae minoris, quae die II proximi mensis Maii sollemniter agetur.

De Deo eiusque opera pro genere humano loquens, omnes illic fideles adstantes adhortaberis ut precibus, meditatione necnon spiritalium necessitatum consideratione novo studio divinam voluntatem quaerere atque fidei zelo in vita cotidiana fervere velint. Coram religiosis civilibus que auctoritatibus momentum personae et pondus doctrinae sancti Augustini pro hominibus nostrae etiam aetatis in lucem pones. Cunctos Algerienses Pastores ceterosque sacros Praesules ibidem congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad maiorem usque spiritalem unitatem concitans, Nostro salutabis nomine. Verba Nostrae benevolentiae etiam ad Muslimos extendas volumus, praesertim ad illos qui signa benevolentiae erga christianos illic commorantes demonstrant.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, In tua missione implenda intercessioni ipsius sancti Augustini committimus dum precibus Te comitamur. Benedictionem denique Apostolicamlibentes Tibi impertimur, caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus copiose largiri volumus.

Ex AedibusVaticanis, die XXI mensis Martii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

FRANCISCUS

[00660-07.02] [Testo originale: Latino]